Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 166 > >|
1τριήρεις δέκα. δεῖ γὰρ ἔχοντος ἐκείνου ναυτικὸν, καὶ ταχειῶν τριη
ρῶν ἡμῑν, ὅπως ἀσφαλῶ, ἡ δύναμις πλέη.
id eſt: At〈que〉 his hip
pagoga nauigia.
quid præterea: decem celeres tri­
remes.
nam cum claſſem ipſe habeat, celeres trire­
mes nobis eſſe oportet, quò exercitus noſter tuto
nauigare poſſit.
Tullius actione tertia in Verrem,
mille fuiſſe naues Perſarum autor eſt, ut parum ab
Herodot: numero abeſſe uideatur, his uerbis: Vt
ne Perſæ quidem, cum bellum toti Græciæ, dijs ho
minibuś que indixiſſent, et mille numero nauium
claſſem ad Delum appuliſſent, quicquam conaren­
tur
aut uiolare, aut attingere.
Plutarchus in The­
miſtocle citat Αίχύλον ἐν πέρσαις;. Ξέρξῃ δὲ, καὶ γὰρ οἴδα, χε
λιὰς μὲν ἦν νεῶν τὸ πλῆθος.
id eſt: Xerxi autem, probe
enim noui, mille numero naues erant.
Triremem
inuenit primus Aminocles Corinthius, autore Pli
nio, ex Thucydide in primo, qui tamen aliter dice­
re uidetur, dum ait, Φαίνται δὲ καὶ σαμίοις ἀμεινοκλῆς κο­
ρίνθιος ναυπηγὸς ναῦς ποιήσας τέτταρας
: Videtur autem &
Samijs Aminocles Corinthius naupegus naues
quatuor ędificaſſe.
Videtur tamen aſſeuerare, trire
mes primum ædificatas Corinthi, dum ait, Καί τριή­
ρεις εκ κορίνθῳ πρῶτον τῆς ἑλλάδος ἐναυπηγηθῆναι.
id eſt: Et
triremes primum apud Corinthum in Gręcia ædi
ficatas fuiſſe.
Quibus uerbis facile colligere eſt, a­
pud Plinium legendum Aminoclem: non Amino­
clem, ut uulgo ſcriptum uideo.
Quadriremen inſtituêre Carthaginenſes, autore
Ariſtotele ex Plinio, quæ τετρήρης à Græcis dicitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index