Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 166 > >|
1de Inuentione, roſtratam uocat: Lex eſt apud Rho
dios, ut ſi qua roſtrata in portu nauis deprehenſa
ſit, publicetur.
A roſtris autem Antiatium, templum
Romæ Roſtra appellatum.
Liuius libro octauo pri
mæ decados: Naues Antiatium, partim in naualia
Romæ ſubductæ, partim in cenſæ, è roſtris〈qué〉 earum
ſuggeſtum in foro extructum, adornari placuit: Ro
ſtrá que id templum appellatum.
Quin & Tullius
roſtra uſurpaſſe uidetur pro concione, quę pro ro
ſtris ad populum haberetur, in primo de Oratore:
Age uerò ne ſemper forum, ſubſellia, roſtra, curiam­
que mediteris.
Subdit enim: Alterum quòd remoto
foro, concione, iudicijs, ſenatu, ſtatuiſti oratorem in
omni genere ſermonis.
Neque longe poſt ſubdit:
Nam ſi quis ſtatuet hunc eſſe oratorem, qui tan­
tum modo
in iure, aut in iudicijs poſſit, aut apud po
pulum, aut in ſenatu copioſe loqui.
Quo loco In iu­
re dixit, id eſt, in foro: In iudicijs, pro ad ſubſellia:
Apud populum, pro concione & roſtris: In ſenatu,
pro curia.
ut attentus lector facile ſua ſponte per­
cipiat.
Prætoriam uerò nauem Græci ναυαρχίδα uo­
cant, noſtri uulgò Capitaneam.
Diodorus libro
XX. Καὶ πρῶτος ὥρμησε ἐπὶ τὴν ναυαρχίδα.
Idem autor
aliquando στπατηγίδα uocat, eodem libro: ἔπειτα πα­
ρχγγείλω τοῖς κυβοπνήταις ἀκολουθεῖν τῇ στρατηγίδι νηὶ προσέ­
χοντας τῷ λαμπτῆει, προσέπλουσεν ἐπὶ τὸ στόμα τοῦ νείλου
.
Exant & prædatoriæ, quæ merito inter longas ſcri
bendæ fuerint.
Liuius decadis tertiæ libro nono:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index