Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 166 > >|
1τὴν πάρονα ἂπ πάρον. id eſt: Naxiurges erant nauigia
ſic dicta, quæ fierent in Naxo inſula, & etiam cni­
durges à Cnido, & cercurum à Corcyra, paronem
quoque à Paro.
Quod ſi uerum eſt, auſim & ego
conijcere, myoparonem eſſe nauigij genus com­
poſitum ab utraque forma earum nauium, quę fie
ri ſolebant in Myunte & Paro inſula, ut ex utriuſ­
que forma compoſitum effictumque uocabulum
uideatur.
Sed ex alia parte mouet Plinius, qui ſcri­
ptum reliquit, cercurum in Cypro inuentum: ut non
magna fides habenda ſit Ariſtophanis enarratori.
quare fit ut Delio opus ſit. Quando uerò ad belli
uſum ſunt etiam neceſſariæ eæ naues, quas Hippa
gines dicunt, Hippagogas uocat Liuius, à tranſpor
tandis equis: non erit ingratum (opinor) Lectori, ſi
pauca de illis dixero ex probatiſſimis autoribus.
Liuius igitur quintæ decadis libro quarto, quod­
nam
id ſit nauigij genus apertius declarat, quàm ut
noſtræ interpretationis egeat, dum ait: Fortè poſte
ro die quàm Sybota claſſis tenuit quinque & tri­
ginta naues, quas Hippagogas uocant, ab Elea pro
fectæ cum equitibus Gallis, equis〈qué〉 Phanas pro­
montorium Chiorum petebant.
Demoſthenes in
prima contra Philippum: Πρὸς δὲ τούτοις τοῖς ἡμίσεσι τῶν
ἱππέων ἱππαγωγοὺς, τριὴρεις, καὶ πλοῖα ἱκανὰ εὐτρεπίσαι κελεήω
:
Inſuper & equitum parti cenſeo comparare hippa
gines, triremes, aliáque idonea ad tranſportandos
eos nauigia.
Quas tamen Polybius ἱππηγοὺς uocat,
in primo: Ἐπί δὲ τούτοις ἐπέστησαν τὰς ἱππηγοὺς, ῥύματα δόντες

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index