Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
< >
page |< < of 166 > >|
1per me ipſe emergere nequeo. illum ſolum animi can­
dorem pręſtare poſſum, & debeo, ut Lectori igno
rationem meam fateri non etubeſcam: ne aliqua
noſtri perſuaſione adductus, in eundem errorem
trahatur.
Quare illud Ἐπιχὰρμειον Lector teneat: Ner
uos atque artus ſapientiae eſſe, non temerè credere.
Adhibendi ſunt autores utriuſ〈que〉 linguæ, ij〈qué〉 qui re
teptæ autoritatis cunctis ſunt, in conſilium, uidendum
etiam at〈que〉 etiam, num librarij aliquid de ſuo addi­
derint: cauendum ne mendum pro uera lectione no
bis imponat.
ut apud Plutarchum exiſtimo in libel­
lo qui inſcribitur, πῶς ἄν τις αἴσθοιτο ἑαυτοῦ προκόπτοντος
ἔπ' ἀρετῃ
: Καθάπερ φασὶ σέξτιόμ τε ουν ῥωμαῖον ἀφεικότα τὰς ἐν
τῃ̂ πόλει τιμὰς καὶ ἀρχὰς οὰ φιλοσοφίαν, ἐν δὲ τῳ̄ φιλοσοφεῖν
αὖ πάλιμ δυσπαθοῦντα, καὶ χπώμενον τῳ̂ λόγ ῳ χαλεπῶς τὸ πρῶτον,
ὀλίγου δεῆσαι καταβαλεῖν ἐαυτὸν ἐκ τινὸς διήρους.
id eſt: Quem­
admodum
aiunt Sextium Romanum ſpretis, quibus
in urbe fungebatur, honoribus & magiſtratibus,
propter philoſophiæ cupiditatem, inter philoſo­
phandum rurſus ægre ferentem, propterea quòd
initio ad percipiendum philoſophorum ſermonem
tardior eſſet, parum abfuiſſe quin ſe è biremi qua­
dam deijceret.
Græca habent ἐκ τινὸς διήρους, cum ta­
men ſuprà dixerimus, nos non legiſſe illud uoca­
bulum apud probatum autorem, cum ſtudioſe o­
mnes qui extant euoluerimus.
Quare aliquando
exiſtimaui, apud Plutarchum eo loco legendum, ἑκ
τινὸς τριήρους
: uel διήρους: intelligendum pro domo quæ
eſſet duorum tabulatorum, quæ à Graecis aliquando

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index