Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 166 > >|
1centi fuerint. qui ſi diſtribuantur in quinos ordines,
neceſſe eſt quadraginta ſedilia fuiſſe in altero ta­
bulati latere.
Hæc idcirco adieci, ut Veneti uideant,
an illa eorum quinqueremis, quæ XXVIII. tantum
opinor tranſtris conſtat, ædificata ſit ad antiquarum
quinqueremium rationem.
De echeneide non adij­
ciam quę Plutarchus in Sympoſiacis tractat, etiam
ſi minime uideantur aliena: ſed ad illum autho­
rem grauiſſimum, lectorem reijcimus.
Quòd au­
tem Tullius, Aut etiam maiores dixit, de ſex, ſe­
ptémque ordinum naue intellexiſſe uidetur: quas
Liuius Græco uocabulo hexeres hepteréſque uo­
cat, quartæ decadis libro ſeptimo: Regia claſſis ſe
ptem & triginta maioris formæ nauium erat, in
quibus tres hepteres & quatuor hexeres habebant:
præter has decem triremes erant: & ij adeſſe hoſtes
ex ſpecula quadam cognouere.
Idem in eodem:
Maxime exterruit hepteres regia, à multo minore
Rhodia naue uno ictu demerſa.
Idem in eodem:
Hoſtium claſſis trium & nonaginta nauium fuit,
maximæ formæ naues, tres hexeres habebant, duas
hepteres.
Robore nauium & uirtute militum Ro
mani longè Regios præſtabant: Regiæ naues agi
litate, & arte gubernatorum, & ſcientia remigum.
Appianus Alexandrinus de bellis ciuilibus libro
quarto, Ἐνδοὺς ὁ πομπήιος ἐις τὴν αἰνάριαν, διὲπλει ναυσὶ πολ
λαῖς ἀρίσταις, ἐξήρους λαμπρὰς ἐπιβεβηκώς.
id eſt: Cedens
Pompeius, in Aenariam conceſſit nauibus mul­
tis, ijś que præſtantiſſimis, naui ipſe hexere ſplen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index