Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 177 > >|
1paucula tibi dare, qui te eius ingenij esse
confidam, ut non verba, sed res, easque
non mole, sed pondere censeas, felicior si
de eorum genere existimaveris, quae non
mole magna sunt, quod si talia non fue­
rint, quo minora minus defatigabunt, sui
exilitate, auctoris partus proprios omnino
esse probatura.
Idioma latinum elegi ut
communius.
Praemisi aliqua naturalia prin­
cipia, sine quibus naturales conclusiones
aliunde duci posse non video.
Quae ex prae­
dictis experimentis innotuerunt, supposi­
tiones appellare, & a reliquis petitionibus
secernere libuit.
Petitiones illas, quibus quid
fieri petimus, constructioni deservientes,
tanquam factu, & cognitu faciles, & pro­
inde supervacaneas, prudens praetermisi;
ratus siquidem nil inde incredulitatis, aut
difficultatis derivaturum.
Septimum po­
stulatum ea ratione segregavi, quod il­
lud aliquo pacto a 22. prop. pendeat, &
quod in illo etiamsi veritas non deficiat,
evidentiam tamen ut in caeteris non agno­
scens, certis dubia quo quo pacto permisce­
re noluerim; ut proinde plura eorum, quae

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index