Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1tutem appellamus impetum; qui re vera nil
aliud sit, nisi naturalis propensio ad motum,
seu potentia mobili inexistens continuandi mo­
tum semel adeptum quae potentia dum mo­
bile quiescit, sit in actu primo, & mediante,
motu reducatur in secundum, ea ratione qua
homini discurrenti non additur nova rationa­
litas; seu novum principium, & nova poten­
tia ratiocinandi, sed eademmet, quam intrin­
secus habet, & est in actu primo, reducitur in
secundum.
Porro quod vere talis fuerit
natura mobilibus tradita, ut indiferenter se
habeant ad motum, & quietem, quamvis ex
dicta uniformis motus continuatione satis pro­
babile videatur, non ego tamen pro certo af­
firmare ausim: sumus in physicis, ubi demon­
strationes rariores: non tamen videri deberet le­
viter probatum, si ex hoc solummodo prin­
cipio omnes probarentur sequi passiones, quae
in motu quolibet percipiuntur absque quo ali­
quid aliud, vel de novo oriatur, vel ortum de­
pereat.
Ex eo autem sequitur, quod dum mo­
bile impellitur motus necessario augetur; un­
de quo per maius spatium impellitur eo cor­
pus obsistens validius percutit; ex quo tamen
motus ipse fit debilior, respondens siquidem
oppositi resistentiae; quae si augeatur, velocitas
taliter minuitur, ut tandem deficiat, absque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index