Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1tur unde pila ipsa vertiginem acquirit, eo ce­
leriorem, quo angulus incidentiae plus acuitur;
qua vertigine adepta, ex eius continuatione,
ubi pila in planum iterum incidat, non servat
praedictam regulam in angulo reflexionis, qui
erit acutior, si pilae motus sit secundum ver­
tiginis ordinem, si vero contra obtusior.
Quae
clarius apparent in pila reticulo, aut alio quo­
libet transversim percussa, in qua maior impri­
matur vertigo, quae demum eadem continuatur.
Inde item est quod pila eadem dum lusoria
palmula percussa, libere demum fertur, velo­
cius prodit ipsam et palmula movente; expul­
sa siquidem non modo ab ipsius impellentis
motu, sed etiam quoniam ipsiusmet pilae pars
percussa, ob modo dictam compressionem ce­
dens, & exinde densata, & mox in pristinam
redacta formam, ducitur versus ipsius pilae cen­
trum maiori velocitate, quam si a sola impel­
lentis vi ducta fuisset; quae maior velocitas con­
tinuatur.
Imo reticulo expulsa, fertur etiam ve­
locius, a triplici nempe motore ducta, addito
tertio, nimirum rete, cedente prius, & mox se
in pristinum reducente.
Hinc est etiam quod
quandocumque sphaera circumvolvitur, continua­
tur vertigo: unde contingere potest, ut inde,
sequatur motus ipsius sphaerae progressivus, ei
supposito nimirum plano, suo contactu motum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index