Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
160[Figure 60] erunt in AB 5050, in BC 15050, in CD
25050, inter se ut 101, 301, 501, fere iuxta
rationem numerorum imperium 1, 3, 5. Ex
quibus constat, quod eo portiones spatiorum
magis accedunt ad rationem numerorum impa­
rium, quo portio temporis, in qua motus est in­
dependenter ab impetu, minor est.
Eadem pror­
sus ratione probabitur, quo est itidem minor,
spatia propius esse in duplicata ratione tem­
porum.
Si namque concipiamus impetum incipere
in b, tempora ab, ac, ad sunt ut 1, 2, 3, spatia
vero AB, AC, AD, quae in duplicata ratione
temporum essent ut 1, 4, 9, sunt ut 1, 3, 6, val­
de ab eis discrepantes: si vero tempora ab, ac,
ad, intelligantur divisa in portiones, quarum
ab, contineat decem, erunt temporum in­
ter se portiones, ut 10, 20, 30, seu ut prius ut
1, 2, 3, at vero portiones spatiorum, quarum
prior ut supra sit AE, erunt ut 55, 210, 455
seu ut 11, 42, 93; si denique portiones tempo­
rum sint 100, 200, 300, portiones spatiorum erunt
5050, 20100, 45150, ut 101, 402, 903, mi­
nimus, & insensibiliter discrepantes ab 1, 4, 9, &
proinde fere in duplicata temporum ratione;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index