Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1petus sunt apta, & in potentia proxima per­
meare, & de facto permeant ni impedimen­
tum aliquod obijciatur, secus enim effectus
causae non responderet.
Porro ex impe­
tu provenit quod missilia quaelibet, a mo­
tore velociter ducta, deficiente motoris actio­
ne, nihilominus a solo impetu ferantur, quod
in proiectis quotidie experimur.
De quibus
locus postularet ut aliquid agerem, ni via
quam eorum motu conficiunt, me adhuc late­
ret; quamvis non ignorem viris oculatissimis
visam esse parabolicam.
Cum illis igitur sup­
pono proiecta a motore seiuncta, motu du­
plici moveri, nimirum ab impetu, aequabili
motu, eadem prorsus directe via qua a motore
novissime ducta fuerant, & itidem a gravitate
deorsum, & proinde motu mixto secundum
quamdam lineam curvam mihi ignotam,
quamhoc argumento ducti parabolicam ar­
bitrantur.47[Figure 47]
Proijciatur missile A versus D motu violento
quo virtute impetus temporibus aequalibus
conficiat aequalia spatia AB, BC, CD, & in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index