Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 177 > >|
1mox dictum fuit mobile motum aequabiliter
demum moveatur sine motore; videtur infe­
rendum, quod motus motum producat, seu
potius quod motus perseveret, & se ipsum,
ut ita dicam, extendat, & continuet; quatenus
dum semel mobile motum est, sit potens,
seu in potentia proxima se ipsum eadem ra­
tione movendi: ex quibus in eam incidi sen­
tentiam, ut existimem, eam esse fortasse na­
turam mobilium, ut indiferenter se habeant
tam ad quietem, quam ad quemlibet motum;
unde, dummodo motus praecedat, a quacumque
causa proveniens, seu naturali seu violenta,
similis postmodum subsequatur, seu idem
perseveret, eadem velocitate quam in quoli­
bet instanti sortitum fuerit, donec impedia­
tur; & hanc motus continuationem ab ipsa­
met immobilis natura immediate emanantem,
forsitam esse unicam, & simplicem causam, a
qua fluant omnes illi effectus, & passiones,
quae in motu demum tum naturali, tum vio­
lento a nobis percipiuntur.
Et quamvis huius­
modi motus continuatio non sit nova entitas
superaddita, eam nihilominus intellectus con­
cipere tanquam quid noviter ortum, nimirum
posito motu, ex eo oriri virtutem, novum pro­
ducentem motum, ad faciliorem de motu ra­
tiocinationem non parum deservientem, quam vir­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index