Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1in temporibus, & motibus sensibilibus res di­
verse se habet, ubi cognosci nequit motus
pars aliqua, nec tempus in quo conficiatur,
quin iam sint plures temporis peractae portio­
nes, ei aequales, in qua fuit motus ab impetu non
adiutus; cui tempori si plures aequales subse­
quantur, motus in eis, seu motus portiones,
portionibus temporum, iuxta numerorum im­
parium progressionem fere respondebunt.59[Figure 59]
1 Actum est de scientia motus naturalis.
2 Modo perquirendae causae.
3 Ut supra respectu gravitatis factum fuit.
4 Natura igitur motus investiganda.
5 Iam quaesiveram causam accel.
6 At non proportionem.
7 Reperta iuxta progressionem numerorum imparium. Quaesivi causam.
8 Repertus motus ab impetu aequabilis.
10 Natura utitur principijs simplicibus.
11 Unde visum ex simplici mobilis proprietate emanandas caeteras.
12 Quae sit motum ex se continuari.
13 Quia mobilia indiferenter se habeant, ad motum & quietem.
14 Huiusmodi continuationem non est nova entitas.
15 At ut nova concipitur. Dicitur & impetus.
16 Huiusmodi indiferentiam esse mobili naturalem.
17 Probatur per dictam naturalem motus continuationem.
18 Ex quo caeterae motus passiones.
19 Absque quo quid oriatur aut pereat.
20 Unde dum mobile impellitur motus augetur.
21 Et quo longius, ictus validior.
22 At motus debilior. Si resistentia maior motus tardior.
23 Et tandem deficit.
24 Patet experimento mallei.
25 Expulsum moveri perseverat.
26 Si quid urgeat aut retundat, variatur velocitas.
27 Et talis perseverat.
28 Si murum permeet remittitur.
29 Si perseveret, velocitas minuitur.
30 Idem etiam per morulam.
31 Ut in ludo mallei.
32 Unde pilae resilitio.
33 Si oblique feriat, oblique resilit.
34 Pila celerior instrumento expellente.
35 Et eo magis reticulo expulsa.
36 Vertigo durat.
37 Unde motus localis.
38 Pila digito compressa acquirit duplicem motum.
39 Ex quo trochulum retrocedere videtur.
40 Motus est a minimo motore.
41 Objectio prima non dari primam motus portionem sine impetu.
42 Responditur etiam si adsit impetus prima motus portio est ab eo independens.
43 Objectio 2. motum non augeri iuxta progressionem naturalem.
44 Responditur quod motus augetur iuxta progressionem naturalem per tempora insensibilia.
45 At per sensibilia fere iuxta progressionem numerorum imparium.
Quod ut planius fiat, Moveatur mobile A ab
A in B sensibiliter, & tempore sensibili ab,
cui subsequantur aequalia tempora bc, cd, &
primum tempus ab intelligatur divisum in por­
tiones minimas aequales, in quarum priori a
e, latum fuerit mobile ab A in E independen­
ter ab impetu, qui in puncto E motui con­
currere incipiat; has portiones patet esse eo
plures quo minores; sint decem, & mobile fe­
ratur temporibus ab, bc, cd, per spatia AB,
BC, CD; erunt portiones aequales portioni
AE in AB 55, in BC 155, in CD 255, inter
se ut 11, 31, 51. Si vero portio temporis ae
sit adhuc minor, cui aequales sint in ab cen­
tum, portiones spatij aequales portioni AE

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index