Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO IV. PROBL. II.
In quibusvis canalibus quomodolibet inclina­
tis, reperire portiones continentes aquam
aequalem cuiusvis dicti canalis.64[Figure 64]
A Canalibus AB, AC, AD, etc. sint secandae
portiones continentes aquam aequalem aquae
canalis AE.
Iungantur omnes praedicti canales, retentis incli­
nationibus, in puncto superiori A; et si AE est
perpendicularis ad orizontem, circa ipsum
tanquam diametrum, describatur circulus AE;
sin minus a puncto E, erigatur ipsi AE perpen­
dicularis EF, & ab A demittatur perpendicu­
laris ad orizontem, donec cum EF coeat in
F, & circa AF describatur circulus secans
omnes praedictos canales in G, H, I.
Dico portiones AG, AH, AI continere aquam
aequalem aquae canalis AE.
Quoniam in AG, AE, AH, AI diuturnitates sunt
aequales, ergo sunt ibidem quantitates aquae
aequales.
Quod etc.
Per 25. pr. huius.
Per primam huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index