Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 177 > >|
1perspectis, non modo ad inde consequentes,
sed etiam ad causas, usque ad primam de­
veniat intellectus.
Statui igitur apud me ip­
sum non acquiescere soli relationi pluri­
morum, etiam doctiorum; potuisse siquidem
contingere existimavi, ut aliqua laterent,
etiam in plurimis oculatissimos, vel non ple­
ne ab eis explicarentur; & ratus sum non
inutilem laborem futurum, si ex accuratiori
naturae rerum investigatione, & ex affection­
um inde resultantium deductione, circa
quod omnis demonstrativa scientia versatur,
aut scitis adderem aliqua, aut doctioribus
acuerem desiderium addendi plura: hinc fa­
ctum est, ut excitata mens ex praecognitis le­
gendo, ad ea, quae se offerebant, secun­
dum privatas, aut publicas occupationes per­
vestiganda, converteretur studiosus.
Inter
alia dum anno millesimo sexcentesimo un­
decimo, per paucos menses, ex patriae legis
praescripto, Praefectum Arcis Savonae agerem,
ex militaribus observationibus quae occurre­
bant, illud maxime depraehendi, ferreos,
& lapideos tormentorum bellicorum glo­
bos, & sic corpora gravia, seu eiusdem, seu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index