Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 177 > >|
1mur, nec sit tardior ab aeris resistentia, quam
gravia deorsum mota persentirent, unde
quo graviora, celerius descenderent; quod
experientiae repugnat.
Sed quia adducere
inconveniens non est solvere argumentum,
eius fallaciam pro viribus detegere conabor.
Dum supponitur ab impetu duci perpetuo
mobile iuxta orizontalem AD, ego equi­
dem verum esse censeo, ubi mobile unico so­
lum violento motu ducatur; sed quia fertur
motu mixto, ab impetu nimirum, & a gravi­
tate secundum curvam AFH, quemadmodum
proiectum, a funda circumlatum, sibi dimis­
sum fertur per tangentem curvae a funda
descriptae, ita pariter censendum est, quo­
tiescumque orizontaliter latum pervenit
in H, non amplius dirigi secundum rectam
orizontalem HL, sed secundurn contingen­
tem ipsam curvam FH, fuerit ne ea para­
bola nec ne, quae contingens sit HK; unde
proiectum ab H digressum, motu violento,
remota gravitate, tenderet non in L, sed in
K; & proinde motu mixto tanto inferius
puncto L, quanta est recta LK, puta in M, de­
scribens curvam non HI, sed HM; at M non est
in parabola, ut facile demonstrari posset ex ea­
dem 20. primi Apollon. cum DM maior quam DI,
& BF non sint in duplicata ratione ordina­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index