Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1assequatur, saltem investiget; perquirendo
quae sit natura mobilium, corporum nimi­
rum prout mobilia sunt; etiam si hoc non
ad scientiam de motu, sed ad habitum supe­
riorem, nimirum sapientiae pertineat; quo
non effectus, sed rerum naturae, & principia
nobis innotescunt, ut Aristoteles in Metaphis.
etiam si in moralibus videatur secus sentire,
seu quia ex communi potius quam ex propria
sententia ibi loquutus fuerit, ubi exactam di­
scussionem locus non postulabat, seu mavis
culpa transcriptoris; in quo nihilominus plu­
rimos, & magni nominis habuit sectatores.
Ut ut sit ego quid tale delibavi, dum in prae­
fatione priori libro praeposita, causam aperire
conatus sum, cur duo quaelibet gravia, quan­
tumvis inaequalia, aequalia spatia conficiant;
videlicet quia natura gravium talis sit, ut
utrobique gravitas tali pacto sit materiae con­
nexa, & ita eam perpetuo sequatur, ut quanta
sit gravitas, seu eius actio; tantumdem sit pa­
riter materiae, & proinde resistentiae; ex quo
demum aequales sequantur effectus: quod ta­
men ad motuum indaginem supervacaneum
erat.
Non tamen ex hoc ego me adhuc gra­
vium naturam omnino assecutum esse pro
certo habeo.
Non quilibet collimans scopum
ferit; at quotus quisque propius dirigit, non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index