Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 355 > >|
75
76
Cap. 13. (Conſiderare, quod diameter est coſtæ incommenſurabilis) vide
quæ de hac re ſcripſi lib. 1. Priorum ſecto 1. cap. 23.
77
Eodem cap. (Similiter autem & acutum; non enim idem ſimpliciter
in omnibus dicitur: nam vox acuta quidem velox (ſicut dicunt, qui ſe­
cundum
numeros harmonici ſunt) angulus autem acutus, qui minor eſt recto; gla­
dius verò, qui eſt anguli acuti) affert tres ſpecies acuti, aliud dicens eſſe acu­
tum, quod eſt in voce acuta; aliud, quod eſt in angulo acuto: aliud denique,
quod eſt in gladio acuto horum enim trium acumen diuerſo modo ſe habet.
nam acumen vocis, & ſoni ex celeritate motus, qua aer percuſſus impelli­
tur; grauitatem autem ex tarditate oriri tradiderunt antiqui Muſici om­
nes: quamuis non ex ſola celeritate, & tarditate, ſed ex alijs etiam cauſis
oriri poſſe voluerint.
Primus omnium Architas Tarentinus, vt eſt apud Por­
phirium in harmonicis Ptolæmei, & Zarlinum pag.
58. complem. muſica­
lium, ait, ſi virga celerius feriat aerem, gigni motum celeriorem in aere,
atque hinc ſonum acutiorem reddi, experientia conſtat: ſi autem eadem vir­
ga tardius aerem feriat, gigni motum in aere tardiorem, ex quo etiam ſo­
num grauem, vt experientia docet.
Ptolæmeus deinde lib. 1. cap. 3. Harm.
cum ex alijs, tum ex celeritate oriri ſonum acutum, grauem verò ex tardi­
tate aſſerit; vt ſi chorda eadem parum intenſa pulſetur, tardius aerem ver­
berat, & ideo grauiorem ſonum efficit: ſi autem magis intendatur, validius
aerem pulſabit, & proinde citiorem motum illi imprimet, & propterea
acutiorem ſonum reddet.
hæc ille. videmus etiam, quod cannæ organo­
rum maiores cum plus aeris moueant, & idcirco tardius, ſonum grauiorem
emittunt, quàm cannæ graciliores, quæ quia parum aeris cient, & ideo ce­
lerius, ſonum acutum edunt.
ab hac ſententia poſteriores Muſici non recelſ
ſerunt
, vt videre eſt apud Zarlinum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index