Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
Reſpondet igitur dubitationi, dicens rationem huius incrementi poten­
tiæ motricis, quod fit aſſumpto vecte fortè inde oriri, quod vectis ſit quæ­
dam libra, cuius alterum brachium ſit altero longius; in prima autem quæ­
ſtione explicatum eſt, cur libra maior, maiorem vim habeat, eam ad cir­
culum reducendo; vectis autem fit libra, hypomoclion enim eſt loco ſparti,
tam enim ſpartum, quam hypomoclion veluti centra manent.
quoniam ve­
ab eodem pondere, cęlerius, ſiue maiori vi mouetur linea, quantò lon­
gior à centro fuerit, vt dictum eſt de admiranda circuli natura; hinc fit, vt
cum duæ ſint in vecte potentiæ, ſiue duo pondera, mouens, & motum, illud
facilius ac maiore vi moueat, ſiue vires ex vecte acquirat, quod longiorem
vectis partem preſſerit.
quemadmodum igitur pars vectis longior, quæ ſpe­
ctabat ad mouentem potentiam, ſuperat minorem partem, in qua eſt mo­
tum; ita etiam maius eſt pondus motum, quàm mouens.
ſemper autem quan­
to ab hypomoclio magis diſtabit potentia, tantò facilius mouebit, cuius
cauſa ſupra reddita eſt, quoniam nimirum, quæ plus à centro elongatur ma­
iorem deſcribit circulum, qui magis ad lineam rectam accedit: quare ab
eadem potentia adhibito vecte, tantò facilius pars vectis mouens dimoue­
bitur, quantò magis à fulcimento diſtabit.
Exempli gratia ſit in ſuperiori
prima figura vectis A B, pondus C, mouens D, hypomoclion E, in qua præ­
dicta poteris contemplari.
vltima illa textus verba (Quod autem vbi D, mo­
uens, vbi F, motum autem vbi C, pondus in G,) videntur ſuperuacanea, atque
mendosè addita.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index