Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
< >
page |< < of 355 > >|
1ueraſſe, ſed ſuperiori etiam ætate id ipſum Hieron. Cardan. libro de ſubtili­
tate conatus eſt, neque irrito conatu, demonſtrare; qui præterea idem cum
ſe ipſo ſenſiſſe ait Albumazar.
quibus etiam ex antiquis Seneca annumeran­
dus eſt.
prędicti autem recentiores omnes varijs demonſtrationibus ex ac­
curata obſeruatione erutis illud certò certius confirmare contendunt: idque;
non in vno dumtaxat, ſed in quinque cometis; quorum demonſtrationes apud
Tychonem partim in progymn.
partim in epiſt. fuſius explicatas reperies.
2. Quarum potiſſima illa eſt, quæ ex parallaxi, ſeu aſpectus diuerſitate
deſumitur, certiſſimum enim eſt lumen illud eſſe altero ſublimius, quod mi­
norem exhibet parallaxim: expertos autem ſe eſſe hi omnes, affirmant ho­
ſce quinque cometas multò minorem pati parallaxim, quam Lunam; imò
quempiam minorem, quàm Sol ipſe patiatur, quo poſito manifeſtè conuin­
ceretur eos omnes ſupra Lunam in ætherea regione effulſiſſe.
3. Ratio, qua etiam ante nouas obſeruationes vti ſolebant, deſumitur
ex motu cometæ diurno, quo ſcilicet oritur, & occidit, quemadmodum cæ­
tera ſydera, hoc eſt ſpatio 24. horarum diurnam conuerſionem circa totam
terram abſoluit.
ſi igitur comete eſſet in ſublimiori aeris regione, vbi cæte­
ra ignita meteora collocantur, mouereturque; diurno motu circa terram, ſe­
queretur neceſſariò eum tanta velocitate videri à nobis circumferri, vt po­
tius fulgor quidam, ſeu radius pertranſiens ab oriente in occidentem appa­
reret, quam ſtella quędam: idque; propter propinquitatem; aſtra enim ob ni­
miam diſtantiam videntur tardè moueri, quamuis velociſſimè moueantur.
52[Figure 52]
Quod melius ex ſequenti figura
conuincitur, vbi circulus interior eſt
terra, cuius ſemidiameter A B. cir­
culus verò exterior eſt cometæ gy­
rus, quem ipſe ſpatio 24. horarum
percurrit, qui ſecundum veram pro­
portionem deberet adhuc ipſi terræ
propinquior, ac proinde minor eſſe,
iuxta aeris ſupremam partem.
hori­
zon eſt recta D C, tangens terram in
B, vbi eſt oculus noſter, qui nihil in­
fra ipſam D C, videre poteſt; quare
ſi cometa 24. horarum totum gyrum
D C E, percurrit, non videbitur, niſi
quando percurret portionem D C,
ſupra horizontem; quæ quidem por­
tio, neque ſemihoræ reſponderet, ſi fi­
gura iuxta veram proportionem conſtrueretur.
experientia tamen conſtat,
cometas videri ſupra horizontem tot horis, quot ſtellæ fixæ, ſub quibus mo­
uentur: non ergo eſt in ſupremo aere.
Quod ſi fiat figura, in qua exterior
cometæ ambitus adeò magnus ſit, vt ipſius portio D C, ſupra horizontem
exiſtens, reſpondeat tempori, quo cometa ſupra noſtrum pariter horizon­
tem ſpectatur, ea figura terræ ſemidiametrum A B. toties multiplicabit, vt
ipſi Lunæ circuitui proximè accedat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index