Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1aſtruerent: huiuſmodi patiuntur incommoda, qui abſque Mathematicarum
auxilio Philoſophiam aggrediuntur.
142
Eodem cap. (Ad hæc autem locus plenus eſt aſtris maximis, & fulgidiſſimis,
& adhuc ſparſis vocatis) non ſolum viam hanc lacteam aſtris plurimis refer­
tiſſimam eſſe videmus, ſed præterea eandem ſtellarum admodum feracem
appellare licebit, ſi quidem ſtellæ omnes illæ nouæ, quæ noſtra tempeſtate
apparuerunt, omnes in hac via exortæ ſunt.
prima enim anno 1572. effulſit
in Caſſiopea; altera anno 1600. in Cygno.
tertia demum anno 1604. in Sa­
gittario, quæ omnes conſtellationes intra lacteum circulum continentur.
Veriſſimum præterea eſſe hoc idem confirmatur inſtrumenti illius mirabi­
lis auxilio, quod ſuperiori anno in Belgio excogitatum, & poſtea in Italia
à Galilæo perfectius redditum eſt, quodque; ipſe primum Italicè Cannocchiale,
Latinè verò, & quidem aptè à Græcis mutuato vocabulo alius Teleſcopium
appellauit: hoc inquam ſpecillo adhibito perſpicuum ſtatim fit non ſolum
in via lactea innumeras ſtellas contineri, verum quid ipſa ſit, certò certius
conſtat; ſed ſatius eſt ipſius Galilæi verba ex Nuncio ſydereo referre: Quod
tertio inquit, loco à nobis fuit obſeruatum eſt ipſiuſmet lactei circuli eſſen­
tia, ſen materies, quam Teleſcopij beneficio adeò ad ſenſum licet intueri,
vt & altercationes omnes, quæ per tot ſæcula Philoſophos excruciarunt ab
oculata certitudine dirimantur, nosque; à verboſis diſputationibus liberemur:
eſt enim Galaxia nihil aliud, quàm innumerarum ſtellarum coaceruatim
conſitarum congeries, in quancunque enim regionem illius ſpecillum dirigas,
ſtatim ſtellarum ingens frequentia ſe ſe in conſpectum profert, quarum com­
plures ſatis magnæ, ac valdè conſpicuæ videntur; ſed exiguarum multitudo
prorſus inexplorabilis eſt.
hæc ille.
143
Eodem cap. (Conſideretur autem & circulus, & quæ ſunt in ipſo aſtra ex de­
ſcriptione) id eſt, conſideretur Galaxia, & aſtra ipſius inſpiciantur diligenter
ex deſcriptione alicuius Globi aſtronomici, in quo ſolent Aſtronomi omnes
conſtellationes, ac ſtellas ſuis locis reddere, atque etiam lacteum ipſum cir­
culum graphicè effingere.
huiuſmodi globum veteres ſphęram Aratæam di­
cebant ab Arato Poeta græco, qui conſtellationes omnes carmine proſequu­
tus eſt, ac proinde globum hunc ordine expoſuit:
144
Eodem cap. (Sparſa autem vocata) putò ſparſa hæc ſydera illa eſſe, quæ
recentiores informia appellant, eò quod ad aliorum aſteriſmorum formas
minimè reuocentur.
145
Summa 4. cap. 1. (In Aſia igitur plurimi ex Parnaſſo vocato monte videntur
fluentes) rectè dubitat Alexander, qua ratione mons Parnaſſus ab Ariſt. po­
natur in Aſia, cum certò certius conſtet, ipſum in Græcia Europæ regione
ſitum eſſe.
fortè legendum eſt, vt vult Vicomercatus, ex Paropameſſo, non
autem ex Parnaſſo, quamuis Græci codices aduerſentur; Paropameſſum
namque Plinius, & Strabo in Aſia collocant, voluntque; ipſum eſſe iugum quod­
dam montis Caucaſi: Caucaſum autem ſupra Pontum oriri, & vſque ad Hir­
canum, & vltra mare per totam Aſiam ſe proferre, tradunt veteres Geo­
graphi.
vide Theſaurum geographicum Abrahami Ortelij. Strabo lib. 15.
ſic: Indiam à ſeptentrione Tauri extrema terminant, ab Ariana vſque in
orientale mare, quæ extrema indigenæ particulatim nominant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index