Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1ſum, Emodum, Imauum, & alijs nominibus: Macedones verò Caucaſum
vocant.
146
Ibidem (Apparet mare, quod eſt extra) intelligit illud mare Oceanum, quod
Arabiam, ac Perſiam alluit, Indicoque; Oceano committitur: quodque; à pri­
ſcis Geographis Rubrum mare appellatur, cuius alterum Rubrum mare,
quod inter Africam, & Arabiam ſe inſinuat, eſt quidam ſinus, quem nunc
communiter omnes Rubrum mare appellant.
de illo inquam meritò intel­
ligit Alexander, non de hoc Aegyptiaco, cum ex aſpectu illius à monte Pa­
ropameſſo, ſequatur ipſum eſſe editiſſimum, quod non ſequeretur ex altero
ob illius propinquitatem.
Dixit autem mare, quod eſt extra, ideſt extra
terram habitatam, ad diſtinctionem maris Mediterranei, quod eſt intra
terram habitatam, ac propterea Mediterraneum dictum eſt.
147
Ibidem (Ex hoc igitur fluunt & alij fluuij, & Bactrus, & Choaſpes, & Ara­
xes.
ab hoc autem abſcinditur Tanais pars exiſtens in Meotidem paludem fluit au­
tem, & Indus ex ipſo, omnium fluuiorum fluxio maxima) hæc omnia ſunt falſa,
& impoſſibilia; nam cum Bactrus Bactrianam regionem irriget, quæ eſt vl­
tra Perſiam, Choaſpes verò Perſiam ipſam, Indus denique in India oriatur:
quì fieri poteſt, vt in Regionibus adeò inuicem diſſitis orti fluuij ab eodem
quoque Paropameſſo monte ortum ducant.
nec minus falſum eſt illud de Ta­
nai, quod ſit quaſi ipſius Araxis ramus quidam, Tanais enim ex Riphæis
montibus Scythiæ delabitur in Meotidem paludem longè longius ab Araxi.
eumque; terminum inter Europam, & Aſiam Geographi conſtituunt, vnde
Dionyſius Afer ſic cecinit:
Europam, atque Aſiam Tanais diſterminat amnis.
verùm huiuſmodi errata Ariſt. atque adeò Geographis illius temporis con­
donanda ſunt, cum nondum Geographia ſatis exculta eſſet.
De altitudine montis Caucaſi.
148
Eod. cap. (Caucaſus autem maximus mons eſt eorum qui ad orientem æſtiua­
lem, & multitudine, & altitudine ſigna autem altitudinis quidem, quia
videtur & à vocatis Profundis, & à nauigantibus in Stagnum inſuper il­
luſtrantur à Sole ipſius ſummitates, vſque ad tertiam partem nocte, & ab
aurora, & iterum a veſpera) Caucaſus mons ſitus eſt inter mare Euxinum, &
Caſpium, ſupra Cholchidem, & Iberiam regiones, vbi polus eleuatur 47.
circiter grad. ac reſpectu Græciæ, & maris Euxini vergit ad eam mundi pla­
gam, vnde illis æſtiuo tempore Sol oritur.
ait Ariſt. eum eſſe omnium mon­
tium illius plagæ altiſſimum, quod probat primò, quia admodum à longè
cernitur, nimirum ab illo Euxini loco, qui Profunda vocatur, eò quòd à Nau­
tis nuſquam ibi fundus reperiatur.
& præterea à Nauigantibus in Stagnum,
ſiue in Meotidem paludem, quæ quidem loca minimùm diſtant a Caucaſo
560. milliaribus.
Secundò, probat il ius altitudinem ex eo, quòd ſummi­
tates ipſius vſque ad tertiam partem nocte, & veſperi à Sole illuſtrentur.
Lo­
cum hunc fusè pertractat eruditiſſimus Iacobus Mazonius ſectione 3. & 4.
de Comparatione Platonis, & Ariſt. quo in opere plurima habet ex Mathe­
maticis deſumpta, quibus naturalem Philoſophiam mirificè illuſtrat, mani­
feſtumque
; reddit, quàm neceſſariæ ſint Mathematicæ ad philoſophicæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index