Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 355 > >|
1autem terminum mathematicum colligitur manifeſtè ex Proelo, qui lib. 3.
in comm. Elem. Euclidis ad primam propoſitionem primi Elementi, pag.
121. ſic ait, Abductio verò eſt tranſitus à propoſito problemate, vel theo­
remate ad aliud, quo cognito, aut comparato Propoſitum quoque perſpi­
cuum eſt.
Exempli cauſa, cum cubi duplicatio propoſita eſſet ad inueſti­
gandam quæſtionem in aliud tranſtulere, quod illud propoſitum conſequi­
tur, ad duarum nempe mediarum linearum inuentionem tranſlata eſt quæ­
ſtio, & ſic quærebant deinceps, quonam modo datis duabus rectis lineis,
duæ mediæ proportionales reperirentur.
Primum autem dicunt Hippocra­
tem Chium prędictorum titulorum, Abductionem feciſſe, qui & lunulæ qua­
dratum fecit æquale, & alia multa in Geometria inuenit.
hæc Proclus. vbi
non diſſimulandum nos reſtituiſſe verbum, Abductionem, cuius loco inter­
pres Procli vtitur inductionis voce, ſequuti & rationem, & græcum textum,
qui noſtram hanc expoſitionem euidenter poſtulat, απαγωγὴ enim valet &
inductionem, & abductionem, ſed abductio omnino rei propoſitæ quadrat.
Notandum præterea Hippocratem Chium fuiſſe auctorem huius Abdu­
ctionis, eumque; feciſſe Abductionem à propoſito Problemate quadrandi cir­
culi, vnde manifeſtè apparet, Ariſtotelem ex Mathematicis hunc terminum
mutuò accepiſſe, quandoquidem ex ijſdem accepit etiam exemplum Abdu­
ctionis Mathematicæ, imò etiam exemplum ipſius authoris Abductionis
Mathematicæ.
ſyllogiſmus autem Hippocratis, quo oſtendebat circuli qua­
draturam reducebatur ad has propoſitiones, omnis rectilinea figura qua­
dratur, ſed circulus reducitur ad figuram rectilineam, ergo circulus qua­
dratur.
in probatione minoris facta eſt Abductio, cum enim ipſe vellet re­
ctificare circumferentiam circuli per lunulas, nec valeret, alij per lineam,
quandam quadratricem, vt eſt apud Pappum Alexandrinum, & apud P. Cla­
uium in fine ſexti Elem. & alij aliter fruſtra conarentur, facta eſt Abductio
circa probationem minoris, in qua adhuc Mathematici verſantur; quæ pro­
batio, ſi tandem inueniri poſſet, mox ſequeretur principale propoſitum pro­
blema, nimirum circulus quadraretur; vide quæ ſcripſimus in cap. 3. Præ­
dicam. de hac re, quia plurimum hunc conferunt.
ſed iam ad textus expli­
cationem veniamus.
17
Ex eodem cap. (Veluti ſi K, eſſet quadrari, in quo autem E, rectilineum, in
quo verò F, circulus, ſi ipſius E F, vnum ſolum eſſet medium, hoc, quod eſt, cum
lunulis æqualem fieri circulum rectilineo, eſſe poſſet propè ipſum cognoſcere, cum
vero B C, neque credibilius ſit, quam A C, neque pauca media, non dico Abductio­
nem: neque quando B C, ſit immediatum, tale enim ſcientia est) Aduerte figuram
vulgatæ editionis eſſe mendoſam, & propterea reſtituendam eſſe, qualis pri­
ma ſequens ex Simplicio ad tex. 11. primi Phyſic. hoc modo Hippocrates
Chius conabatur circulum ad quadrum redigere; fit circulus A B G C, qua­
drandus; conſtituatur itaque ſuper diametro eius B C, quadratum B C D F,
cuius diameter B D, ſecatur bifariam in G, à circumferentia circuli dati,
quod patet ducta ſemidiametro H G, perpendiculari ex B C, quæ ſuo extre­
mo puncto G, ſecat bifariam, & diametrum B D, & circumferentiam B G C.
facto ergo centro G, deſcribatur alter circulus per puncta B C D F, conne­
ctaturque
; recta G C. in triangulo orthogonio B C D, latus B D, ſubtenditur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index