Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 355 > >|
1
EX PRIMO LIBRO
PHYSICORVM.
88
Tex. 11. (Simul autem neque conuenit omnia ſoluere', ſed quæcunque ex
principijs aliquis demonſtrans mentitur; quæcunque verò non, minimè:
vt tetragoniſmum, eum quidem, qui per ſectiones Geometrici est diſ­
ſoluere: illum autem, qui Antiphontis non Geometrici eſt) Tetrago­
niſmum, ſeu circuli quadraturam per ſectiones, eſſe illam Hip­
pocratis Chij exiſtimant græci expoſitores, qui per lunulas, quas Ariſt. ſe­
ctiones appellat, orbem quadrare tentabat.
Eius demonſtrationem expli­
caui ad cap. 31. de Abductione in 2. Priorum, quam inibi videas.
hoc ſolum
hic notandum pertinere ad Geometram, ipſam refellere, quia ex falſa qua­
dam præmiſſa ex Geometria deſumpta, ratiocinabatur, idcirco debet (in­
quit Ariſt.) Geometra illius deceptionem inuenire.
Tetragoniſmum autem
Antiphontis non eſt Geometræ confutare, quia aduerſabatur principijs Geo­
metriæ, ſupponebat enim circuli circumferentiam ex indiuiduis, minimisque;
lineis rectis componi: cuius falſam demonſtrationem explicatam inuenies
ad cap. 10. primi Elench. poſſumus addere tertiam rationem quia ſcilicet
Hippocrates non procedebat per communia alijs ſcientijs, vt videre eſt ad
tex. 23. primi Poſter. cap. 8. vbi ipſius pſeudographiam expoſui. Quemad­
modum igitur Geometra diſſoluit falſas tantummodo rationes eas, quæ ſer­
uatis Geometricis principijs procedunt; non autem eas, quæ Geometriæ
principia conuellunt: ita Phyſico non incumbit contra Parmenidem, ac Me­
liſſum naturæ principia deſtruentes diſceptare, aut fallaces eorum rationes
coarguere.
Hoc volebat Ariſtoteles inferre.
Ex Secundo Phyſicorum.
89
Tex. 20. (Geometria enim de phyſica linea conſiderat, ſed non quatenus
eſt phyſici: Perſpectiua autem mathematicam quidem lineam, ſed non
quatenus phyſica eſt) quamuis textus hic non pertineat ad Mathe­
maticum, libuit tamen illum in ordinem noſtrum recenſere, ope­
ræpretium etenim eſt ea, quæ in ipſo continentur à nonnullis recentioribus
rectè intelligi, vt ab his moniti, ab inani quadam optices impugnatione ab­
ſtineant, ac tandem ex Ariſt. lineas illas viſuales quas ipſi de medio tollunt,
perſpicuè videant.
cætera, quæ in præcedentibus locis Ariſt. de Natura Ma­
thematicarum habet, ſunt præter noſtrum inſtitutum.
90
Tex. 28. (Alio autem modo, forma, & exemplum: hæc autem eſt ratio ipſius,
quod quid erat eſſe, & huius genera, vt ipſius diapaſon duo ad vnum, & omnino
numerus, & partes, quæ in ratione ſunt) vt benè intelligas, quod in præſenti
textu mathematicum eſt, conſule prius, quæ ſcripſi ad tex. 1. cap. primi 2. Po­
ſter. ſuper verba illa (Quid eſt conſonantia?) vbi perſpicuè videbis, cur con­
ſonantiæ
, quæ dicitur Diapaſon, eſſentia, & definitio ſit ipſa proportio dupla,
quæ ſub his num.
2.1. continetur: quibus perſpectis facilis erit phyſico totius
loci intelligentia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index