Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1tatis inſpectionem. Is igitur ſect. 3. cap. 5. de hoc Ariſt. loco ſie loquitur:
hic locus diligenter expendendus videtur tum quia difficillimus eſt, tum quia
multis anſam dedit reprehendendi Ariſt. tanquam puerilia effutientem.
tex­
tus itaque Ariſt. duplicem habet ſenſum; alter à quo non abhorret Alexander;
vt tertia illa pars ad montem referatur, quaſi dicat, quod antequam Sol ima
montis illuſtret, illuminat illius cacumen vſque ad tertiam montis partem:
ſed hæc Mazonij expoſitio nulla eſt, cuiuſlibet enim montis etiam medio­
cris altitudinis Sol illuſtrat non ſolum tertiam partem, ſed & dimidium, &
duas tertias, & ferè totum, antequam ad planam illius baſim deſcendat.
Ego ſic exponendum cenſeo, vt Ariſt. dicat, mane, ideſt initio Crepuſculi
matutini, & veſpere, ideſt, in fine Crepuſculi veſpertini ipſius tertiam par­
tem illuminatam conſpici ab ijs, quorum horizonti tunc incipit, vel deſinit
Crepuſculum; ex quibus illi neceſſariò reſpectu Caucaſi ſunt occidentales,
quì manè hoc vident, vti ſunt ij, qui in Euxino, ſeu Ponto, & Meotide naui­
gant, vel loca proxima inhabitant: illi verò, qui in fine Crepuſculi veſper­
tini hoc cernunt, neceſſariò reſpectu Caucaſi erunt orientales.
Alter huius
loci ſenſus eſt, ait Mazonius, vt non de tertia montis parte, ſed de tertia
noctis portione loquatur, ita vt manè.
v. g. initio tertiæ, & vltimæ noctis
parte, cacumen Caucaſi illuminetur.
hæc ille. vbi animaduertendum expo­
ſitionem hanc parùm differre à noſtra modò allata, cùm vtraque in idem tem­
pus recidat; nam ſi dixerimus initio Crepuſculi matutini illuminari ter­
tiam partem Caucaſi, tempus hoc coincidit cum initio tertiæ partis noctis,
quantitas enim Crepuſculi in poli eleuatione 47. grad. qualem habet Cau­
caſus, per totam æſtatem tres horas plus minus continet, vt patet ex tabu­
la quantitatis Crepuſculi, quæ eſt apud Nonium, & apud Clauium in ſphæ­
ra vltimæ editionis; quæ quantitas reperiri geometrico calculo poteſt, vt
docent Nonius, Clauius, & Maginus lib. 10. primi mob.
quod quidem trium
circiter horarum tempus eſt tertia ferè noctis pars in ijs regionibus, quibus
polus eleuatur 47. grad. ſiue ergo dicamus id contingere initio Crepuſculi,
ſiue initio tertiæ partis noctis, erit idem tempus, trium ſcilicet horarum.
ſi ergo, inquit Mazonius, ſequamur priorem declarationem, neceſſarium
eſt dicere, quod ea tertia pars montis, quæ initio auroræ Solis lumine per­
funditur, ſit ea montis altitudo, qua ipſe exuperat illam aeris regionem,
vnde Crepuſculum incipit apparere.
quo poſito aptè, ac ſagaciter altitudi­
nem Caucaſi inueſtigat hoc pacto.
præmittit autem ſeptem propoſitiones
apud Mathematicos manifeſtas, quas ego miſſas facio cum non mihi neceſ­
ſariæ videantur.
poſtea ſic diſcurrit; His ergo ita ſe habentibus, dico nos in­
uenire poſſe viam, qua ſaltem rudi Minerua, montis altitudinem comper­
tam habeamus.
ſi enim in principio Crepuſculi v. g. matutini (ita enim, vt
ſupra annotaui intelligendus eſt Ariſt.) illuminatur tertia pars, neceſſarium
videtur tertiam illam partem ſupra eam regionem collocari, ex qua Cre­
puſculum in planitie apparere incipit, ſed illa regio ex Alhazino, & Vitell.
de Crepuſculis milliaribus 52. à terra recedit, ergo duæ tertiæ montis par­
tes, quæ Solem initio auroræ non vident, ſunt 52. milliaria ad perpendicu­
lum, & tertia alia pars illuminata eſt ad perpendiculum 26. milliaria: ita
vt totius montis altitudo perpendicularis ſit 78. mill. ſed papè in quos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index