Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 355 > >|
1
His omnibus placuit appendices opportune nonnullas addere, qua­
rum prima de natura mathematicarum ſcientiarum: altera, qua omnes
demonſtrationes primi libri Euclidis breuiter ad Logicam normam ex­
penduntur, vt pateat, quonam demonſtrationis genere cenſeri vnaquęque
debeat, & ex illis de cæteris iudicium fiat.
Tandem in gratiam etiam
Mathematicorum tertiam appendicem appendi, qua omnia loca Ariſt.
Geometrica ad Euclidis ordinem referuntur; vnde & ipſi ad ſuas pręle­
ctiones exornandas aliquid ſubinde depromere queant.
Fruere igitur amice Lector hoc noſtro qua liquali labore, quo ad ple­
nam totius Ariſt. intelligentiam, cui adhuc mathematicarum ignoratio
obſtitit peruenire tandem poſſis: illudque; experiaris, quod optimus qui­
dam Philoſophus, cum totum hunc librum perlegiſſet, effatus eſt, vide­
licet, opus hoc Aristotelicæ expoſitionis complementum ad hanc vſque
diem deſideratum iure ac meritò nuncupari poſſe.
Illud demum tanquam parergon addam, quod ego his elucubran­
dis experientia didici, ad veram ſcilicet, ac perfectam to­
tius Ariſtotelis intelligentiam linguæ in primis
græcæ, necnon mathematicarum om­
nium diſciplinarum haud medio­
crem cognitionem ne­
ceſſariam eſſe.
Vale.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index