Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 355 > >|
1lant, omiſerim, id enim conſultò, ac meritò feci, cùm mihi obſequentes ra­
tiones, quas breuiter ex Dialogis de muſica Vincentij Galilæi decerpſi,
nomine muſici, indigni videantur.
Primò, quia officio muſici minimè funguntur: eſt autem ex Platonis, atque
Ariſtot. ſententia, officium muſici, rithmis, ſiue numeris vti ad auditorum
affectus excitandos: Contrapuntiſtæ verò iſti rithmum omnem, aut nume­
rum a ſpernantur.
Secundò, quia ſuas illas quatuor, aut quinque partes ſic ſimul confundunt,
vt nullum verbum, nullusque; rithmus percipiatur: ſed mera tantummodo
muſica quædam confuſio: quam, qui audit neſcit quid audiat.
Tertiò, quia eodem modo carmina, ac ſolutam orationem canunt, vt in­
telligere nequeas carmina ne, an proſam decantent.
quod quidem maximè
eſt inconueniens, & veteri muſicæ contrarium.
neque enim muſica carminis
numerum offuſcare; ſed eum magis exornare, atque viuidum reddere debet.
Quartò, quia cantilenæ ſenſum omnem, dum diuerſa verba ſimul plures,
in cantu pronunciant, ita tollunt, vt nihil omnino intelligatur: cùm tamen
muſici officium ſit, cantilenæ ſententiam cantu, & rithmo auditorum ani­
mis ita in genere, vt eos iuxta ſententiæ illius affectum, afficiat, ac commoueat.
Quintò, quia de induſtria contra leges antiquas repetitiones eiuſdem, vel
conſonantiæ, vel cadentiæ, aut aiunt, atque etiam rithmi maximè vitant: quod
tamen ad animorum motus ciendos plurimùm valet.
Sextò, quia non muſicè, ſed mimicè, ideſt non rithmis, ſed modis à natu­
ra muſicæ alienis, ac ridiculis frequenter imitari geſtiunt.
Hac igitur noſtra qualicunque fruere lucubratiuncula: atque in ea contem­
plare, quo tempore, & à quibus non ſolùm Mathematica, ſed aliæ etiam ſcien­
tiæ
ortum habuerunt: quando & apud quos floruerint, aut deſierint; ac tan­
dem
iterum reuiuiſcere cęperint.
Quòd ſi quæras, quibuſnam ſtudijs, tribus illis annorum millibus, quæ chro­
nologiam hanc noſtram præceſſerunt, homines vacauerint, ac proinde, cur
tam ſerò literis operam nauare cæperint: reſpondendum eſſe arbitror,
toto illo tempore homines fuiſſe totos, tum in artibus inue­
niendis, atque excolendis, tum in vrbibus, atque
rebus publicis conſtituendis: quippe­
quæ magis humanæ vitæ ne­
ceſſaria erant.
Vale.
DEO OPT. MAX. LAVS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index