Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
168
Ibidem (Si igitur circumducas ſemicirculŭm, in quo A, circa diametrum in qua
G K P, que à G, K, reflexæ ad id in quo M; in omnibus planis ſimiliter ſe habebunt,
& æqualem facient angulum, qui K M G, & quem etiam facient angulum, quæ
K P, & P M, ſuper eam, quæ G P, ſemper æqualis erit.
Trianguli igitur ſuper eam,
quæ G P, æquales ei, qui G M P. conſiſtunt.
horum autem perpendiculares ad idem
ſignum cadent eius, quæ G P, & æquales erunt, cadunt ad ω, centrum ergò circuli
ω ſemicirculus autem, qui circa M N, abſectus eſt ab horizonte) hac vltima
textus parte concludit Iridis portionem ſupra horizontem aſtro oriente exi­
ſtentem eſſe ſemicirculum, hoc modo; ſi igitur imaginatione circumducas
ſemicirculum, in quo A, circa diametrum horizontis G K P, in hac circum­
uolutione duæ lineæ G M, M K, in omnibus planis conſtitui poſſibilibus cir­
ca prædictam diametrum, quæ ſupra etiam fieri à triangulis infinitis dixi­
mus, ſucceſſiuè erunt; ſiue percurrent ſimiliter omnia illa plana, & facient
vbique angulum Iridis K M G, eundem: pariter duæ lineæ K P, P M, facient
vndique eundem angulum K P M. quare omnia triangula in predictis planis
imaginata, & conſtituta ſuper linea G P, ſimilia ipſi G M P, & æqualia erunt;
ſi igitur ab angulis ipſorum, in quibus M, ductæ ſint perpendiculares ad la­
tus G P, omnes cadent in idem punctum ω, vt in figura; quarum vna erit M ω,
quæ tamen cæteras omnes repreſentabit, eisque; omnibus in volutatione axis
G K ω, coincidit; erunt autem omnes æquales, quandoquidem ſunt trian­
gulorum æqualium.
eruntque; in eodem eiuſdem circuli plano, & punctum ω,
erit centrum ipſius.
ſimilia dicta ſunt in Halone. Cum ergò ipſius centrum
ω, ſit in diametro horizontis G K ω P O, manifeſtum fit portionem eius, quæ
ſupra horizontem eminet, eſſe ſemicirculum, qui in figura notatur lineis
L M N.
Atque hoc accidit Sole, vel Luna in horizonte exiſtentibus; quod
erat primo loco demonſtrandum.
169

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index