Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 355 > >|
34
Ibidem (Neque alij ſcientiæ quod alterius, niſi quæcunque ita ſe habent inter ſe,
vt ſit alterum ſub altero, vt perſpectiua ad Geometriam, & harmonica ad Arith­
meticam
) excipit ab illa regula (qua prohibetur, quamuis ſcientiam in alie­
nam falcem immittere) ſcientias ſubalternatas, quæ propriè in Mathemati­
cis reperiuntur, Perſpectiua enim propriè ſubalternatur Geometriæ, quia
vtitur Demonſtrationibus linearibus, quas applicat lineis viſualibus, & Mu­
ſica ſubalternatur Arithmeticæ, quia ab ipſa mutuatur demonſtrationes nu­
merorum, quas applicat numeris ſonoris.
v.g. Perſpectiua dicit, ea, quæ vi­
dentur eminus videri minora, quam quæ videntur cominus, quia illa viden­
tur ſub angulo minori, hæc verò ſub angulo maiori, quod verò remotiora
videantur ſub angulo minori, quam propinquiora cæteris paribus probat
24[Figure 24]
per 21. primi Elem. ſit enim ma­
gnitudo viſa A B, remotior ab
culo in C, poſito, & viſa propin­
quior ab oculo in D. ductis lineis
viſualibus C A, C B: D A, D B; ab
oculis C, & D, ad extremitates
ſpectatæ magnitudinis, erit remo­
tioris viſionis angulus C, minor
angulo D, propinquioris, vt ex præallegata Demonſtratione pater.
Hine
perſpicuè vides, qua ratione Perſpectiua Geometriæ ſubalternetur, ſiue
quid ſit ipſa ſubalternatio, vbi medium eſt Geometricum, concluſio autem
optica.
Exemplum ſubalternationis Muſicæ ſit, conſonantia Diapaſon, quam
vulgò octauam appellant in data chorda collocare, hoc eſt, vocem grauio­
rem facere duplam vocis acutioris ſumatur chorda A B, & diuidatur bifa­
riam
, ſine in æqualia in C; tota igitur chorda A B, ad dimidium A C, habet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index