Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1ſufficienter, fortè vtique deſisterent ab hac puerili opinione; valde enim ſimplex
eſt putare vnumquodque eorum quæ feruntur eſſe paruum magnitudinibus, quia vi­
detur aſpicientibus, hinc nobis ſic) vtinam iſta, necnon alia his ſimilia, quæ
paſſim apud Ariſt. occurrunt, plerique noſtræ ætatis conſiderarent, qui nulla
ratione probari poſſe exiſtimant, Solem, v. g. terra eſſe centies ſexagies ſe­
xies maiorem; ſed etiam, quod peius eſt, negant eſſe maiorem; ad demon­
ſtrationes autem aſtronomicas dicunt ſe exiſtimare eas eſſe fallaces; at que
impoſſibile eſſe nos res adeo à nobis diſtantes ſufficienter perueſtigare:
quanto ſapientius, ac prudentius eorum Magiſter Ariſt. alibi ſæpius, ſed hoc
præcipuè loco; quippe qui Mathematicis ſufficienter excultus erat; quibus
iſti deſtituti, nullo vnquam modo veſtigia præceptoris aſſequi poterunt.
133
Summa 1. cap. 4. (Quæ igitur astrorum eſt, velox quidem; longè autem: quæ
verò Lunæ deorſum quidem, tarda autem: quæ autem Solis ambo hæc habet ſuffi­
cienter) quæ igitur aſtrorum, ideſt latio aſtrorum eſt velox, ſed procul à ter­
ra; Lunæ verò latio terræ quidem proxima, tarda tamen: at verò Solis la­
tio medio modo ſe habet inter vtrumque, ideſt, quia neque nimis vt aſtra di­
ſtat, neque tardè ſicut Luna circunfertur.
exiſtimo Ariſt. loqui de motu diur­
no, quia ſecundum hunc aſtra inerrantia ſunt Sole citatiora, Sol verò ipſa
Luna citior.
Verumenimuerò illud non prætereundum, quod plurium inua­
luerit opinio exiſtimantium Ariſt. his verbis, Solem ſupra Lunam proximè
collocaſſe; quod tamen ex ipſis nullo pacto deduci poteſt; ſed ſolummodo
ipſum ſupra Lunam collocaſſe.
quod ſi ita ſenſiſſet venia dignus haberetur,
cum tunc temporis nondum fortè adinuentæ eſſent demonſtrationes illæ
aſtronomicæ, quibus ordo Planetarum certiſſimè conſtat, Solque; medius in­
ter Planetas collocatur.
At verò nulla ratione ferendi ſunt quicunque noſtra
hac tempeſtate non ſolum Ariſt. ita ſenſiſſe, ſed etiam contra firmiſſimas
aftronomorum demonſtrationes, quibus adeò Ariſt. deferebat, vnica, vt pu­
tant ipſius auctoritate fulti, Solem ſecundum à Luna locum occupare om­
ni ope defendunt.
134
Summa 2. cap. 3. (Quod accidit circa Mercurij stellam, quia enim modicum
ſuperaſcendis, ſæpè non apparet, it a vt poſt tempus multum appareat) quod Mer­
curius non niſi rarò conſpici poſſit, cauſa eſt, quia parum à Sole elongatur,
ſiue ipſum antecedat, ſiue ſubſequatur.
ex quo fit, vt diu ferè ſimul cum So­
le circumferatur, & propterea ſiue oriatur, ſiue occidat, parum ſupra ho­
rizontem eleuatus apparere poteſt, quod Ariſt. ait modicum ſuperaſcendit.
vnde fit tum propter nimiam Solis vicinitatem, cuius lumine tegitur; tum
propter vapores, qui horizonti vt plurimum incumbunt, vt rarò, & poſt ma­
gna temporis interualla conſpiciatur.
non me fugit hæc omnia ab aſtrono­
mis per epiciclum excuſari; ſed ego mediocritati eorum, in quorum gra­
tiam hæc ſcribo, conſultum volo.
135
Eodem cap. (Ad auſtrum autem quando feratur, copiam quidem habere talís
humiditatis, ſed quia parua eſt ſectio circuli, quæ ſuper terram, quæ autem deor­
ſum multiplex, non poſſe viſum hominum fractum ferri ad Solem, neque ipſi tropico
auſtrino appropinquanti; neque in æſtiuis verſionibus exiſtente Sole.
quapropter in
lis quidem locis neque fieri cometem ipſum.
quando verò ad Boream ſubdefecerit,
accipere comam, quia magna eſt circunferentia, quæ eſt ſupra horizontem; quæ au-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index