Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1intra circulum per ſecundam præallegatam caderet, quod eſt abſurdum,
quia contra hypotheſim, cum ſupponamus illam ſolùm tangere, non autem
ſecare circulum.
Ex hac Euclidis doctrina Theodoſius primo ſphæricorum,
propoſitione 3. probat planum, ſiue ſuperficiem planam tangere ſphæram
in vnico puncto, vt hoc loco innuit Philoſophus.
probat autem hac ferè ra­
69[Figure 69]
tione.
ſit ſphæra A B C, quæ tangat quodpiam planum
in duobus punctis A, B, ſi fieri poteſt.
per quæ duo pun­
cta intelligatur ducta recta linea A B, intelligatur etiam
circulus A B C, qui ſecet ſphæram per centrum C. &
per puncta A, B, ergo ex demonſtratis ab Euclide li­
nea A B, quæ coniungit puncta A B, cadet intra prædi­
ctum circulum; ſed linea hæc eſt in plano tangente ex
ſuppoſitione, circulus verò in ſphæra; ergò cum linea
cadat intra circulum, cadet etiam neceſſariò planum
in quo eſt linea, & cum linea cadat intra circulum, cadet etiam neceſſariò
intra ſphæram; idemque; faciet planum, quod eam neceſſariò ſequatur, ergò
planum ſecat ſphæram, non autem tangit, quod eſt abſurdum, quia contra
hypotheſim, ſupponunt autem Mathematici, entia hæc mathematica eſſe
perfecta, qualia in ſublunaribus fortè non reperiuntur; ænea enim ſphæra
nulla erit perfectè rotunda, vel planum aliquod perfectè complanatum, vt
ipſi ſupponunt, quod materiæ imperfectio, ac ruditas id nequaquam pa­
tiatur.
quare cum huiuſmodi entia non reperiantur abſtracta ab impura hac
materia, nullum erit inquit Ariſt. abſtractum planum, quod poſſit mathe­
maticè, atque adeò in vnico puncto mathematico ſphæram tangere.
hucuſque
neceſſaria ſunt mathematica ad huius loci intelligentiam.
ex quibus ea etiam,
quæ ad phyſicum ſpectant manifeſta fiunt, nimirum ſicut entia mathemati­
ca à materia non exiſtunt ſeparata, quia ſic nullam haberent operationem;
ita etiam anima, ſi nullam habet propriam operationem non exiſtet à cor­
pore ſeparata.
185

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index