Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
241
Vt autem cauſa appareat, cur ea, quæ à centro longior eſt linea velocius
moueatur, ſiue quod in eadem ſemidiametro remotiora puncta à centro ve­
locius moueantur, vt ſupra dictum eſt, ſciendum eſt, Quod ſi duo mouean­
tur ab eadem potentia, quorum vnum à quopiam alio mouente plus repel­
latur à motu priori, alterum verò minus, rationi conſentaneum eſſe, tardius
moueri id, quod plus, eo quod minus impeditur; quod videtur accidere
maiori, & minori illarum, quæ à centro egreſſæ circulos delineant.
quoniam
enim propius eſt manenti eius, quæ minor eſt extremum, quàm extremum
maioris, propterea plus à centro, cui propius eſt, retrahitur à priori mo­
tu, hincque; motus eius tardior redditur, ideſt, quia centro propius eſt; hinc
fit, vt extremum illud deſcribat lineam circularem quidem, ſed tamen
curuiorem quam deſcribat extremum longioris lineæ, quæ circulum minus
curuum, ſeu magis ad rectam lineam accedentem delineat.
omni quidem
igitur lineæ circulum deſcribenti iſtud accidit, vt duobus feratur motioni­
bus; vna quidem, quæ illi naturalis, ac ſecundum circunferentiam, qua re­
ctà tenderet niſi impediretur: altera verò, quæ illi innaturalis, qua in tranſ­
uerſum agitur, ſeu ſecus centrum, ob quam cogitur in gyrum duci, minor
autem linea ſecundum hanc motionem innaturalem plus fertur, quàm ma­
ior, ideſt plus ipſius progreſſio inflectitur in orbem; quia enim eſt centro
81[Figure 81]
vicinior, quod quodammodo retra­
hit à motu naturali, propterea ma­
gis vincitur, quàm remotior.
Quod
ex his erit manifeſtum.
ſit circulus vbi
B C E D, & alter in eo minor, vbi
N M O P, circa idem centrum A. &
proijciantur diametri in magno qui­
dem C D, B E, in minori verò M O,
N P. & altera parte longius quadri­
laterum compleatur D K R C. ſi igi­
tur ſemidiameter A B, circumacta
deſcribit circulum maiorem, reuer­
titur tandem ad locum B A, vnde di­
greſſa eſt.
ſimiliter M A, circumuoluta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index