Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1rotæ perducitur totum rotæ pondus in duas æquas partes diuidit, ita vt ta­
le pondus in æquilibrio conſtituatur, cum ex vna parte tantum ſit, quantum
ex altera; ex quo fit, vt vel exigua vis ipſam impellere valeat: quando enim
duo æqualia pondera ſunt in æquilibrio, quelibet vis poteſt ea ab æquilibrio
dimouere.
quando poſtea rota eſt in motu, vel cum primum ei motus fuerit
à motore inditus, ſemper nutat ad partes illas, ad quas primum fuit incita­
ta per impreſſam motionem, quapropter nullo negotio ad eaſdem partes,
ſeu antrorſum mouetur; quò enim vnumquodque vergit, illuc facillimè fer­
tur: quemadmodum è contrario difficillimum eſt in contrariam nutus ſui
partem vnumquodque pellere.
Huc etiam pertinet, quod nonnulli dicunt,
circuli nimirum periphæriam perenni verſari motu, atque hinc facilius mo­
ueri.
ſicuti etiam dicunt, quod manentia propterea manent, quia contrani­
tuntur, & obſiſtunt mouenti: quod fortè dicebant propter maximam circu­
li
ad motum aptitudinem.
& quia ſicut diameter ad diametrum, ita maio­
ris circuli periphæria ad minoris periphæriam (vt poſtea oſtendam) & quia
quo longior diameter eſt, facilius, vt initio probaui, mouetur, fit vt etiam
periphæria maioris facilius, quàm minoris moueatur, ſiue dixeris, quod an­
gulus maioris circuli ad angulum minoris nutum quendam habet; & quia
facilius mouetur angulus maioris, quàm minoris, fit, vt maior rota adhi­
beatur ad minorem mouendam: & quia intra maiorem infinitæ circa idem
centrum concipi poſſunt, hinc fit, vt rotæ maiores facilius moueantur, &
motæ moueant cæteras intra ſe contentas.
quod dictum eſt de nutu anguli
maioris circuli ad angulum minoris ex appoſita figura facilè patebit, vbi
97[Figure 97]
pro minore angulo intelligendus eſt arcus C B,
pro maiore autem arcus D E, quorum vterque vo­
catur angulus, quoniam angulo A, qui eſt in cen­
tro opponuntur.
Atque hæc ſufficiant de ijs, quæ
primo
modo mouentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index