Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
Cur ſtatera, qua carnes ponderantur, paruo appendiculo magna truti­
nat onera, cum alioquin tota ſtatera nihil aliud ſit, quàm dimidiata libra,
vbi enim onus mercis imponitur vna lanx pendet, quam vnicam ſtatera ha­
bet; in altera autem parte, vbi libra habet alteram lancem, ſtatera nullam
habet, ſed ſola ſine lance eſt.
Cauſa igitur eſt, quia ſtatera ſimul, & libra eſt,
& vectis.
libra eſt, quia ſpartorum, ſiue trutinarum quælibet fit veluti cen­
trum libræ, inque; altera parte eſt lanx; in altera verò loco lancis ipſum æqui­
pondium, quod libræ incumbit, fungiturque; vice alterius lancis, cui ſit onus
impoſitum; manifeſtum enim eſt, quod æquipondium ſtateræ tantumdem
trahit oneris, quantum eſt illud, quod in altera lance eſt.
eapropter ſtatera
quodammodo tot libras in ſe continet, quot trutinas: quarum vna quæque
cum ſit intra appendiculum, & lancem, apta eſt eſſe medium, ſeu centrum
ſtateræ, atque adeo etiam libræ; quæ vnam quidem lancem habeat ex vna
parte, ex altera verò pro lance æquipondium.
ſtatera verò dicitur, quate­
nus ex vna parte habet non lancem, ſed perpendiculum.
ſed hoc nihil eſt
aliud quàm eſſe plures in vna libras; Cur autem ſparta, quæ lanci, ſiue ap­
penſo oneri proximiora ſunt, maiora ſubleuent onera, cauſa eſt vectis natu­
ra, quæ ſtateræ ineſt.
eſt enim ſtatera vectis, quamuis quodammodo inuer­
ſus
, eſt enim ipſius fulcimentum trutina ipſa ſupernè collocata, pondus ve­
leuandum eſt ipſa merx, potentia verò appendiculum.
quantò autem pro­
ductior fuerit pars vectis à fulcimento ad potentiam, tanto facilius poten­
tia mouet, vt in præſentia accidit.
mouet autem vſque ad æquilibrium; hocque;
modo pars illa productior ſtateræ, quæ vergit ad æquipondium, facit, vt
onus ſtateræ impoſitum facilè trutinetur.
QVÆSTIO XXI.
De Dentiforcipe.
260

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index