Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1veluti velum, in quod ventus poſſit impingere. Alij Araneum ex vna arbo­
re deſcendere, & poſtea alteram conſcendere, interim emiſſum retro filum
raptando, ac deinde ſurſum attrahendo attollere, ac prætendere: ſed ho­
rum reſponſionum ob plurima impedimenta, quæ tenuiſſimum filum ſæpius
ſcidiſſent, ſubridens refellebam.
Alij verò aiebant Araneum qualitate qua­
dam præditum eſſe, qua ipſe per aera, non ſecus, ac per aquam piſces, &
per aerem volucres, ambulare poſſet.
Verum opinatio iſta, ne riſu quidem
digna videbatur.
Huius igitur quæſiti ſolutionem, quam omnes ad hanc
vſque diem latuiſſe putò, quamque; omnibus gratiſſimam fore cognoui tibi lo­
co auctarij initio promiſſi, nunc perſoluam.
accidit ergò, vt dicebam, vt
dum Araneus fugæ cupidus ex bacillo in temperatæ lucis loco, nimirum è
regione alicuius opaci penderet, vt cernerem ex filo illo, ex quo ſuſpende­
batur plura alia fila hinc inde alternatim prodire, quemadmodum ex alter­
nis arundinum nodis folia enaſci ſolent.
quæ fila, innata læuitate, per ae­
rem quoquo verſus ceu natantia diffundebantur.
factum eſt autem, vt eo­
rum vnum quendam arboris cuiuſdam ramum attingeret, eique; ſtatim adhæ­
reret; quod illicò Araneus optimè perſenſit, quippe quod filum illud viſce­
ribus eius ex altero capite affigeretur, atque per filum illud, alijs ommiſſis,
ſubitò
, vti egregius funambulus accurrit, ſed tamen pedibus ſurſum, dorſo
autem deorſum, non ſupra filum, ſed infra ad ramum illum ſe contulit, ſicque;
me hoſtem ſuum fuga ſæpius eluſit.
Ex qua repetita ſæpius obſeruatione lu­
ce clarius comperi Araneum non ſimplex filum, ſed ramoſum, ac multiplex
emittere, atque aliquando ex ſeceſſu etiam ipſo duo ſimul eijcere, alterum quo
134[Figure 134]
ſuſpendatur, alterum
verò, quod ſorte hac,
atque illac volitans, ali­
cui rei occurrat, atque
hæreat, per quod po­
ſtea ipſe incedens, ad
locum ſibi prius inac­
ceſſum, aditum parat.
qua inre fures eos per­
bellè imitatur, qui
ſcholas
ex funibus con­
textas, ac hamis fer­
reis munitas, ad fene­
ſtras proijciunt, vt per
eas
ibi affixas conſcen­
dere queant.
quæ om­
nia ex appoſita figura
melius percipies, vbi
ex ſiniſtra arbore pen­
det Araneus A, ex filo
B A, ex quo tanquam
rami alia fila C G, D H,
E I, M O, F L,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index