Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1figuram non deſtruit, quamuis diuidat. quemadmodum faciunt; qui vaſa militaria
partiuntur.
At cæteræ lineæ, quæ per lineas compoſitam figuram ſecant, eam cor­
rumpunt
: committitur enim rectilinea figura in angulis, vel ſecundum angulos)
Vt rectè problema hoc percipiamus, proponenda eſt figura rectilinea, &
vna
ex ijs, quæ parallelogramma dicuntur, vt ſunt Quadratum, Quadrila­
141[Figure 141]
terum, Rhombus, Rhomboides, cuiuſmo­
di eſt præſens, aliter verba Ariſt. illi non
ſemper quadrarent, quia illarum diameter
illas ſemper bifariam non ſe caret.
quemad­
modum videre eſt in trapezio.
& pentagono
etiam æquilatero.
Quærit igitur, cur ex om­
nibus lineis, quæ quadrilaterum A B C D,
bifariam diuidunt, quales ſunt E F, G H, &
D B. ſola D B, quæ ab angulo ad angulum
ducta eſt, mœruit appellari diameter.
Reſpondet autem, eam fortè appel­
lationem hanc præ cæteris inde promeruiſſe, quòd, quamuis aliæ omnes
æquè parallelogrammum dimetiantur, ſola tamen ipſa D B, ipſum non de­
ſtruit, nec ſcindit, cùm ei nouam aliquam diuiſionem non inferat, ſed id per
angulos ſecet, vbi prius laterum commiſſuræ erant: reliquæ verò omnes no­
uas figuræ ſectiones inferunt, cùm eius latera in punctis E, F, G, H, diuidant,
vbi nulla prius erat diuiſio; quapropter ipſam quodammodo deſtruunt,
atque corrumpunt.
Aduertè vulgatam verſionem latinam hanc (Angulis enim
constant, quæ rectis lineis continentur) malè græco textui συγκεινται γαρ τὸ
ευθυγραμμον κατὰ τας γωνίας,
reſpondere, qui ſic latinè reddendus eſt: com­
ponitur enim rectilineum iuxta angulos; quæ interpretatio vera eſt, quia
anguli ſunt laterum commiſſuræ, vt dictum eſt.
338
339

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index