Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
347
In 7. problema (Cur Sol, & Luna plana eſſe videntur, cùm tamen ſphærica
ſint?
An, vt ea omnia, quorum quodnam plus, minuſuè, diſtet, incertum ſit, æquè
poſita eſſe videntur?
ſic etiam res, quamuis vna, cùm plures tamen habeat partes,
niſi varius color adſit, partes illæ omnes, ex æquo collocatas videri neceſſe eſt: quod
autem ex æquo videtur, neceſſarium etiam eſt æquabile, ac planum apparere)
Quæſtionem hanc demonſtratiuè pertractat Vitellio lib. 4. propoſit.
65. Eu­
clides etiam theor.
25. optices. cæterùm textus ſatis clarus videtur: vbi au­
tem ait (niſi varius color adſit) hoc ait, quia nonnulli colores ſunt, qui fa­
ciunt, vt obiecta appareant prominentiora, & proinde propinquiora; ta­
les ſunt colores, qui præ cæteris Iucidiores ſunt: alij verò ſunt, qui obiecta
deprimunt, & proinde remouent; cuiuſmodi ſunt colores omnes tenebri­
coſi.
poſito igitur in re viſa eodem colore, partes illius ob magnam diſtan­
tiam videntur æqualiter à viſu diſtare, & ideo res plana apparet.
quia, quam­
uis diſtantiæ illæ partium ab oculo ab inuicem differant, tamen parum dif­
ferunt, idcircò eas ſenſus iudicat æquales, ſicque; æqualiter iudicamus diſtare
partes remotiſſimæ ſphæræ, quamuis pars illa, cui linea viſualis perpendi­
culariter accidit, ſit propinquior; ſiue illa, quæ eſt in medio hemiphærij viſi:
partes autem, quæ ſunt circa baſim dicti hemiſphærij ſint remotiores.
reli­
qua ex ſe manifeſta ſunt.
348
349

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index