Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 355 > >|
125[Figure 25]
proportionem, quam 2. ad 1.
ſiue duplam, ergo etiam ſo­
nus totius chordæ A B, ad ſo­
num
chordæ dimidiæ A C, ha­
bebit eandem rationem, nimirum quam 2. ad 1. ſiue duplam.
ſed ſonus chor­
dæ A B, ad ſonum chordæ A C, conſonat diapaſon, ſeu octauam, ergo in
data chorda collocata eſt conſonantia diapaſon, quod oportebat.
vides me­
dium eſſe arithmeticam, concluſionem verò harmonicam.
Aliud exemplum
Tonus, quod eſt interuallum primæ vocis, Vt, ad ſecundam, Rè, in duo æqua­
lia ſemitonia diuidi nequit, ratio eſt Arithmetica, quia proportio ſuper­
particularis in duo æqualia arithmeticè ſecari nequit; at Tonus conſiſtit in
ratione ſuperparticulari, nempè in ſeſquioctaua, ergo Tonus bifariam diui­
di nequit.
deſumptum eſt ex Boetio.
35
Tex. 23. (Est autem ſic monſtrare, quemadmodum Bryſo quadraturam, ſecun­
dum enim commune monſtrant tales rationes) cum velit oſtendere veram de­
monſtrationem conſtare debere ex proprijs, non autem ex communibus;
primum affert exemplum demonſtrationis cuiuſdam Bryſonis, quæ ex com­
munibus procedat, vt autem benè intelligamus, qualeſnam ſint huiuſmodi
demonſtrationes, quæ per communia oſtendunt, legenda prius ea ſunt, quæ
ſcripſimus de quadratura circuli in prędicamento relationis.
Bryſo itaque,
vt tradit Alexander, in hunc modum conabatur quadrare circulum.
ſit qua­
drandus circulus A B C D, cui circumſcribatur quadratum E F G H. per
7 quarti, & alterum quadratum I L M N, eidem inſcribatur per 6. quarti,
quid autem ſit circumſcribere, & inſcribere figuram circulo, ex definitione
26[Figure 26]
3. & 4. eiuſdem libri petatur, quamuis
ex inſpectione figuræ pręsentis ſatis per­
cipi poſſit; deinde aliud quadratum me­
dium inter prædicta duo conſtituatur,
ſitque; O P Q R.
Iam ſic oſtendebat iſtud
medium quadratum eſſe æquale circu­
lo propoſito.
Quæcunque ſunt, ſimul ma­
iora eodem, & minora eodem, ſunt in­
uicem æqualia, ſed circulus, & quadra­
tum medium, ſunt ambo maiora qua­
drato inſcripto, & ambo minora qua­
drato circumſcripto, ergo circulus, &
quadratum medium, ſunt æqualia.
vte­
batur, inquit Ariſt prędicto principio,
etiam numeris, lineis, temporibus, &
qualitatibus communi, neque deducto ex natura circuli, aut quadrati, de qui­
bus erat demonſtratio.
præterea aduertendum eſt, illud eſſe falſum, nam ſex,
& quinque, ambo ſunt maiores, quam quatuor, & minores, quam ſeptem,
& tamen non ſunt æquales.
36
In codem textu (Vnumquodque autem ſcimus, non ſecundum accidens, quando
ſecundum illud cognoſcamus, ſecundum quod ineſt ex principijs illius, ſecundam
quod illud; vt duobus rectis æquales, habere, cui ineſt per ſe, quod dictum eſt ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index