Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 355 > >|
1principijs huius) affert nunc exemplum alterius demonſtrationis, quæ non
ex communibus, vt præcedens Bryſonis, ſed ex proprijs principijs oſtendit
affectionem de ſubiecto proprio.
Eſt autem illud exemplum toties decan­
tatum de triangulo habente tres angulos æquales duobus rectis angulis; id­
circo operæpretium eſſe puto explicare demonſtrationem, 32. primi Eucli­
dis, quæ iſtud ex proprijs principijs demonſtrat, & quam hoc loco Ariſto­
teles innuit, hoc enim modo ipſius Ariſt. mentem probè penetrare poteri­
27[Figure 27]
mus.
ſit ergo triangulum A B C. Dico ag­
gregatum trium ipſius angulorum A, B, C,
eſſe æquale aggregato ex duobus angu­
lis rectis (vt autem melius intelligas, quæ
ſequuntur, lege prius ea, quæ dicta ſunt
in lib. 1. Priorum ſecto 3. cap. 1.) produ­
catur latus B C, vſque in D, vt fiat angulus
externus A C D; Iam ſic, quoniam pro­
batum
eſt in 13. primi, duos angulos, quos
facit linea A C, cum linea B D, ſcilicet angulos A C B, A C D, eſſe pares
duobus rectis: & quia pariter in prima parte huius propoſ.
32. probatum
eſt ab Euclide duos angulos A B, eſſe æquales externo angulo A C D: ſi ter­
tius angulus reliquus A C B, ſumatur bis, ſemel cum duobus angulis A, B,
& ſemel cum externo A C D, addentur æqualia æqualibus, & propterea tres
anguli A, B, A C B, ſimul ſumpti, erunt æquales duobus A C D, A C B, ſimul
ſumptis; ſed his duobus ſunt æquales duo recti, ergo cum quæ ſunt æqualia
vni tertio, ſint etiam æqualia inuicem, erit aggregatum trium angulorum
A, B, A C B, æquale aggregato duorum rectorum; quod erat demonſtran­
dum.
Medium itaque huius demonſtrationis, ſi res ad trutinam Logicam ex­
pendatur, eſt, quod partes aggregati trium angulorum A, B, A C B, ſunt æqua­
les partibus aggregati duorum, & ideo aggregatum, aggregato æqua­
le eſt.
quod medium eſt in genere cauſæ materialis. quod verò partes illius
ſint æquales partibus huius, probatur, per dignitatem illam, quæ ſunt æqualia
vni tertio, ſunt etiam inter ſe.
partes porrò aggregati trium angulorum
erant , anguli A, B, vna; altera verò angulus A C B; partes verò aggre­
gati duorum rectorum erant A C B, A C D, quibus partibus, illæ ſunt æqua­
les, & ideo totum toti æquale.
quod medium eſt omnino intrinſecum, & ex
proprijs ipſius trianguli, ſiue ex proprijs angulorum ipſius, cum ſint ipſius
partes.
quod pariter medium ex parte paſſionis, quæ demonſtratur, eſt ex
proprijs, cum ſint partes illius materiales.
per materiam autem oportet
hoc loco intelligere materiam intelligibilem, ideſt quantitatem à qualita­
tibus
abſtractam, & terminatam, de qua pluribus agemus infra in tractatu
de natura mathematicarum.
Hinc videas eos magnopere decipi, qui pu­
tant, hanc demonſtrationem eſſe per extrinſeca, quod ad demonſtran­
dum producatur linea B C, in D, putantes lineam illam productam C D,
eſſe demonſtrationis medium; lineæ namque huiuſmodi, quæ in demonſtra­
tionibus geometricis conſtruuntur, nunquam ſunt media propria demon­
ſtrationum, ſed tantummodo aſſumuntur ad probandum medium iam ex­
cogitatum eſſe veram cauſam concluſionis.
Hinc etiam manifeſtè colligas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index