Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < of 355 > >|
1D F E, F B A, ita vt quælibet figura tot angulos externos ſortiatur, quot
habet latera; cum exproductis lateribus oriantur.
Vt autem propoſitio ve­
rificetur, ſingula latera ordinatim ſunt producenda, hoc eſt, verſus eandem
partem, vt in figuris appoſitis vides.
Quæuis igitur figura rectilinea, ſiue
trilatera ſit, ſiue quadrilatera, vel etiam millelatera, & proinde mille quo­
que angulos externos habeat, hanc tamen mirabilem proprietatem (quod
vix credi poteſt) poſſidet, vt omnes illi anguli externi ſimul ſint æquales
quatuor rectis angulis.
vnde tres externi anguli trianguli, & quatuor exter­
ni quadranguli, & quinque externi pentagoni, &c.
ſunt æquales quatuor tan­
tum rectis, nec aliter res ſe habet in figura millelatera.
Ex quo fit, vt an­
guli externi cuiuſuis figuræ ſint æquales angulis omnibus externis alterius
cuiuſlibet figuræ.
Ariſt. igitur inquit, quando cognoſcimus, quod quatuor
angulis rectis ſunt æquales exteriores omnes anguli alicuius figuræ, quo­
niam figura illa eſt triangulum ſcalenum, adhuc talis cognitio eſt defecti­
ua, quia non illi competit illa paſſio, quia ſit triangulum ſcalenum, neque
competit ſcaleno, quia ſit triangulum; ſed his omnibus competit, quia ſunt
figuræ rectilineæ, cui hæc proprietas ineſt primo, & vniuerſaliter: qui igi­
tur ſcit, ſcalenum habere prædictam affectionem, ex eo, quod ſit figura re­
ctilinea, perfectius ſcit, quia nihil amplius quæri poteſt, quia illa figura re­
ctilinea illud vniuerſale eſt, cui primo competit; reliquis autem per illam.
qui igitur vniuerſale ſcit, perfectius ſcit; quod volebat Ariſt. demonſtrare.
57
Eodem tex. (Vt ſi quis nouit, quod omnis triangulus habet tres duobus rectis
æquales) nihil frequentius.
vide ſupra lib. 1. Priorum ſecto 3. cap. 1.
58
Tex. 43. (Sed planum, quod etſi eſſet ſentire triangulum, quod duobus rectis
æquales habet angulos) vide ſupra lib. 1. Priorum ſecto 3. cap. 1.
59
Poſt pauca (Quare & ſi ſupra Lunam eſſemus, & videremus obiectam terram,
non vtique ſciremus cauſam eclypſis) loquitur de defectu Lunæ, qui fit, quando
terra inter Lunam, & Solem poſita, impedit, ne lumen Solis feratur in Lu­
nam, ſed efficit, vt vmbra ipſius terræ eam contegat.
60
30[Figure 30]
Et paulo poſt (Quemadmodŭm ſi vi­
trum perforatum videremus, & lumen
permeans, planum vtique eſſet propter
quid comburit) Ioquitur de ea com­
buſtione, cuæ fit per refractionem
media ſphæra vitrea.
de qua Vitel­
lio propoſ.
48. decimi libri; non au­
tem de ea, quæ fit per reflexionem
ex ſpeculo concauo quando combu­
ſtio fit per refractionem, cauſatur à
radijs Solis vitrum permeantibus,
in quo ita franguntur, vt egredien­
tes è vitro ſimul vniantur, ex qua
vnione ita calor intenditur, vt ibi
comburat.
vt in appoſita figura cer­
nere facile eſt; in qua radij à Sole
manentes, ſphæram vitream

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index