Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615
page |< < of 355 > >|
120
Tex. 66. (Omninò autem eniti ſimplicibus corporibus figuras tribuere irratio­
nabile eſt.
primò quidem, quia accidit non repleri totum; nam in planis tres figuræ
videntur implere locum, Triangulus, Quadratum, & Sexangulus) per ſimplicia
corpora intelligit quatuor elementa.
Vult enim probare quatuor elemen­
ta non habere figuras illas mathematicas, quas illis Plato tribuebat, vt au­
tem Ariſt. rationem probè percipiamus, ſciendum, quod implere totum,
ſiue locum, illæ figuræ dicuntur, quæ ſimul ſuis angulis in plano quopiam ad
vnum, atque idem punctum vnitæ locum illum totum, qui circa punctum il­
lud conſiſtit, contegunt, ita vt nihil vacui inter ipſas relinquatur.
tales ſunt,
quibus fieri poſſunt pauimenta, oportet enim, vt ſimul vnitæ nihil vacui in
pauimento relinquant.
huiuſmodi ſunt triangula æquilatera (de his enim
intelligendus eſt textus) quadrata, & hexagona, ſiue ſexilatera regularia;
47[Figure 47]
nam ſex triangula æquilatera ſimul iuncta in plano paui­
re poſſunt, vt patet in figura præſenti; ratio huius eſt,
quia omnes anguli circa idem punctum (y.
g. A, in hac
figura) in plano, quotquot fuerint conſtituti, ſunt æqua­
les quatuor rectis, ex coroll.
ſecundo 15. primi Elemen­
ti: cum igitur ſex anguli, trianguli æquilateri æquiualeant
quatuor rectis angulis, conſtituti omnes circa punctum
A, totum locum circa illud implere poſſunt.
Quadratum etiam replere lo­
48[Figure 48]
cum
manifeſtum eſt, cum enim ipſius anguli ſint recti, ſi
quatuor quadrata ad idem punctum A, copulentur, vt in
figura apparet, replebunt eadem de cauſa vacuum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index