Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 355 > >|
106
107
Tex. 31. (At verò, quod aquæ ſuperficies talis ſit, manifeſtum eſt hac ſuppoſi­
tione ſumpta, quod apta natura eſt ſemper confluere aqua ad magis concauum: ma­
gis autem concauum eſt, quod centro propinquius est.
ducantur ergo ex centro A,
43[Figure 43]
linea A B, & linea A C, & producatur, in qua B C,
ducta igitur ad baſim linea, in qua A D, minor eſt eis,
quæ ex centro.
magis igitur concauus locus eſt, quare
influet aqua, donec vtique æquetur.
æqualis eſt autem eis,
quæ ex centro linea A E, quare neceſſe eſt apud eas, quæ
ex centro, eſſe aquam, tunc enim quieſcet.
linea autem,
quæ eas, quæ ex centro tangit, circularis eſt, ſphærica
igitur aquæ ſuperficies eſt, in qua B E C.) toto hoc
textu lineari demonſtratione probat aquæ manen­
tis ſuperficiem eſſe ſphæricam: quæ demonſtratio
perſpicua euadit, ſi figura, quæ in codicibus tam
græcis, quam latinis, atque etiam in commentarijs deſideratur, quemadmo­
dum fecimus, reſtituatur.
ſit igitur in præcedenti figura A, centrum mundi,
ex quo educantur duæ rectæ lineæ æquales A B, A C, quæ deinde alia recta
B C, coniungantur.
educatur quoque recta alia ex centro A, quæ pertingat
ad B C, quæ baſis eſt trianguli B A C, & producatur vlterius quantumlibet
in E. intelligatur demum circumferentia tranſire per puncta B, & C, quia
illæ duæ lineæ A B, A C, ſunt æquales, quæ circumferentia alteram A D, quæ
fuit protracta, ſecet in E.
Iam ſic argumentatur: aqua natura ſua ſemper
defluit
ad locum magis concauum, ideſt, ad loca centro A, terræ propin­
quiora, quale eſſet in figura locus D, reſpectu locorum B, & C, quia A D,
linea minor eſt ijs, quæ ex centro eductæ ſunt A B, A C. quapropter aqua
debet
defluere ex B, ad D, vel ex C, ad idem D, donec pertingat ad E. qui
locus non eſt decliuior punctis B, & C. quare cum loca B, E, C, quæ ſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index