Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 355 > >|
1linea N P L, cuius extrema puncta ſunt L, N, quæ data erunt, cum ſint ex­
trema lineæ K M, circumlatæ; & quemadmodum dabatur ſuperius punctum
M. eadem ratione ex Datis, dabitur punctum N, & L. quare etiam ſectio
N P L, quæ inter data puncta continetur, data erit ex 26. Datorum.
Illud nunc in memoriam reuocandum, quod paulò ante probaui, nimirum
proportionem linearum G M, K M, non poſſe ſeruari in alijs lineis, quæ ſint
in eodem plano trianguli G M K, ſi ducantur ab ijſdem punctis G, K. poteſt
tamen ſeruari in alijs duabus, quæ cadant in prædictum ambitum, ſiue cir­
cunferentiam
L M N, quæque; ſint in alio plano, quam in plano trianguli G M K,
quod tamen tranſeat per axem G K O, ſitque; vnum ex planis illis, de quibus
ſupra dictum eſt.
Verumenimuerò ad quid probatio hæc? non poſſe duas
alias lineas in eodem plano, &c.? exiſtimo Ariſt. idcircò hoc probaſſe, quia
ſi aliæ duæ lineæ habentes eandem rationem, poſſent collocari in eodem
plano; eſſent permutando illæ duæ (in priori figura) G R, R K. vtraque vtrique
æquales prioribus G M, M K, per quas videtur Iris, cum enim K R, ſit æqua­
lis ipſi K M, erit, & G M, æqualis ipſi G R, per 7. 5. & in eius ſcholio.
qua­
re natura ageret tam per lineas breuiſſimas agendo per has, quam per illas,
hocque; pacto per has etiam Iris videri poſſet.
cum ergò conſtet non poſſe has
eſſe prioribus proportionales, ſed maiorem, vel minorem, alteram illarum,
quàm ſit G M, ſequitur, quod non faciunt angulum æqualem angulo G M K,
ſub quo videtur Iris, nimirum angulum G R K, qui ſit æqualis angulo G M K;
habet enim Iris hunc angulum determinatum, ita vt ſub maiori, vel mino­
ri videri nequeat; ex 10. Baptiſta Porta.
ſi autem punctum R, eſſet infra M,
angulus G R K, eſſet minor angulo Iridis G M K, ſi verò ſupra eſſet maior
eodem, quod vel ad ſenſum patere poteſt in quouis circulo, idque; ſufficiat, ne
longior euadat hæc tractatio.
Fortè etiam addi poteſt, quod alibi exiſten­
te puncto R, quàm in M, non poſſent anguli incidentiæ, & reflexionis eſſe
æquales, quæ cauſa eſſet cur ſub alio angulo, quam prædicto G M K, Iris
non appareret.
Prædicta omnia ſunt ſecundum Ariſtot. diſcurſum, & figurationem dicta,
nam ſecundum veritatem poſſunt in eadem nube conſtitui plures anguli
æquales, nec tamen in eodem orbe, ſed vnus ſupra alterum; vt in figura præ­
61[Figure 61]
ſenti, ſi nubes eſſet vbi B D.
oculus in C, Sol in A. eſſent
duo anguli A B C, A D C, æ­
quales per 33. 3. qui tamen
non ſunt in gyrum conſtituti,
poſſet igitur, per illorum vtrun­
que Sol Iridem efficere.
atque
animaduerſio hęc videtur ma­
gni momenti eſſe, ad Iridis de­
monſtrationem
conſtituendam:
cum hinc vſitatæ demonſtra­
tiones infringatur.
Fortè confugiendum eſt ad illud, quod Maurolycus, &
10. Baptiſta Porta obſeruarunt; debere nimirum diſtantiam ab oculo ad cen­
trum Iridis eſſe æqualem altitudini, ſiue ſemidiametro Iridis.
Ita vt non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index