Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 355 > >|
1dunt, atque in exitu ita refraguntur, vt ad A, punctum coaceruati, ibi poſ­
ſint, ſi quid combuſtibile occurrat, comburere.
Si igitur, inquit Ariſt. vide­
remus illos radios ſic permeare, & refrangi, planum vtique nobis eſſet pro­
pter quid incendant.
61
Ad finem tex. 43. (Principia enim duplicia ſunt, ex quibus, & circa quod:
quæ quidem igitur, ex quibus, communia ſunt: quæ autem circa quod propria, vt
numerus, magnitudo) nonnulli codices corruptè legunt (vt numerus magni­
tudine) ſed ex græco tex. corrigendi ſunt, vti fecimus.
Cæterum per prin­
cipia, ex quibus intelligit Dignitates, quia ex illis diſcurrimus.
per princi­
pia verò circa quod, intelligit Definitiones, quibus, vt apparet apud Eucli­
dem, explicatur ſubiectum, circa quod ſcientia verſatur; vt in definitioni­
bus primi Elem. docemur, quid ſit linea, quid triangulum, quid circulus,
quid magnitudines reliquæ, quæ ſunt materia, circa quam Geometria ſpe­
culatur.
In ſeptimo verò traduntur definitiones numerorum, quid ſit nu­
merus, quid impar, quid compoſitus, quadratus, cubus, & reliquæ nume­
rorum ſpecies, quæ ſunt materia ſeptimi, octaui, & noni, in quibus de Arith­
metica tractatur.
62
Tex. 44. (Commenſurabilem namq; eſſe diametrum verè opinari, abſurdum eſt)
vide, quæ de commenſurabilitate diametri quadrati cum latere expoſuimus
lib. 1. Priorum ſecto 1. cap. 23. ait igitur Ariſt. abſurdum eſſe opinari dia­
metrum eſſe commenſurabilem coſtæ, ſeu lateri eiuſdem quadrati, reli­
qua ſunt Logica.
Ex Secundo Posteriorum.
63
Tex. 1. (Dico autem ſimpliciter quidem ſubiectum, vt Lunam, aut ter­
ram, aut Solem, aut triangulum; aliquid verò defectum, æqualitatem,
inæqualitatem.
ſi in medio, aut non) Zabarella locum hunc, etiam
quatenus ad Mathematicum attinet, optimè declarat.
In quæ­
ſtionibus, & demonſtrationibus duo ſunt, ſubiectum, & prædicatum, vtriuſque
cauſæ exiſtunt, & quæruntur: v. g. Luna, terra, Sol, & triangulum ſunt ſu­
biectum in demonſtratione, quorum prædicata ſunt, Lunæ quidem, & So­
lis, eclypſis.
terræ autem eſſe in medio mundi, quod ab Aſtronomis ratione
ab eclypſibus deſumpta, euidentius, quam ab alio quoquam demonſtratur,
vt patet ex tractatu de ſphæra.
in quo Zabarella non probatur, qui ſolum
ait, terram eſſe in medio mundi, à Phyſicis demonſtrari.
triangulum autem,
ſeu angulorum ipſius prædicatum eſt æqualitas, & inæqualitas: vt cum in 32.
primi Elem. demonſtrat Euclides, omne triangulum habere tres angulos
æquales duobus rectis.
64
Ibidem (Quid eſt conſonantia? ratio numerorum in acuto, & graui, &c) tan­
git breuiter Ariſt. cauſam formalem conſonantiæ, & conſequenter defini­
tionem ipſius.
definiunt igitur Muſici conſonantiam hoc modo; Conſonan­
tia eſt compoſitio ſoni grauis, & acuti, quæ ſuauiter auribus accidit; & quo­
rum ſonorum proportio ad inuicem ſit ſicuti proportio numerorum, qui
quaternario includuntur: vt eſt proportio 2. ad 1. vel 3. ad 1. vel 4. ad 1.
vel 3. ad 2. vel 4. ad 3. Quotieſcunque igitur duo ſoni habuerin quampiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index