Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 355 > >|
1quod regiones ſeptentrionales incolentibus plurima ſunt aſtra, quæ nun­
quam occidunt, quamuis horizontem leuiter perſtringant, quæ tamen Cy­
prijs, atque Aegyptijs oriuntur, atque occidunt.
ex quibus & rotunditas, &
paruitas terræ colligi poteſt.
has eaſdem rationes fuſius explicatas repe­
ries apud P. Clauium in ſphæra.
116
Tex. 111. (Quapropter existimantes eum, qui circa Herculeas columnas eſt lo­
cum coniungi ei, qui circa Indiam, & hoc modo mare vnum eſſe, non admodum
incredibilia exiſtimare videntur &c.) exiſtimatores hoſce non perperam exi­
ſtimaſſe apertè conuincunt Chriſtophori Columbi, Argonautarum principis
nauigationes; quibus nouus orbis repertus eſt, qui inter columnas Hercu­
lis, atque orientalem Indiam totus vna cum mari Oceano Atlantico interiacet.
117
Tex. 112. (Mathematicorum etiam, qui circumferentiæ magnitudinem ratio­
cinari tentant, ad 400. dicunt ſtadiorum millia, &c.) quam ſubtilibus rationi­
bus inueſtigauerint Aſtronomi quantitatem terræ, optimè, ac dilucidè ex­
ponitur à P. Clauio in ſphæra: quem ſi libet, conſule, ne inani labore opu­
ſculum iſtud exereſcat.
Ex Tertio de Cœlo.
118
Tex. 40. (Figuræ autem omnes componuntur ex pyramidibus: rectilinea
quidem ex rectilineis: ſphæra verò ex octo partibus componitur) Ale­
xander exiſtimat, Ariſtotelem dicere ſphæram conſtare ex octo
partibus illis, quæ deſignantur per tres circulos, quorum duo ſe­
cant ſe mutuò ad angulos rectos, vt in ſphæra mundi faciunt duo coluri;
tertius verò medios illos diuidit æquidiſtanter à ſectionibus illorum mutuis,
quemadmodum æquator in ſphæra mundi ſecat duos coluros.
ex quibus ſe­
ctionibus tota ſphæra in octo partes diuiditur, quibus ſphæram componi
vult Ariſtoteles.
aduerte tamen hanc ſphæræ compoſitionem nullo modo
habere partes actu, cum ſphæra ſit vnica ſimplici ſuperficie terminata; ſed
quæ tantum ſint à prædictis imaginatis circulis deſignatæ: at verò aliæ fi­
guræ, quæ pluribus planis terminantur, vt cubus, octaedrum, & ſimilia, quæ
Ariſt. vocat rectilineas, quia terminantur ſuperficiebus rectilineis actu di­
ſtinctis ab inuicem ex natura ſua, non per noſtram deſignationem, ideò re­
ctè dicuntur componi ex pyramidibus, v. g. dicimus cubum componi ex ſex
pyramidibus, quia cum habeat ſex baſes, cogitamus ſupra vnamquamque il­
larum ſingulas pyramides erigi, quarum omnium vertices ad idem punctum
medium intra cubum imaginatum coeant.
& ſic de reliquis ſolidis. quæ qua
ratione reſoluantur in plures pyramides, conſtat ex 10. 11. 12. & 13. Ele­
mentorum Euclidis, at verò in ſphæra nullum reale compoſitionis, aut di­
uiſionis fundamentum reperitur.
119
Tex. (Ad hæc neceſſe eſt non omne corpus eſſe diuiſibile dicere, ſed repugnare
certiſſimis ſcientijs; nam Mathematicæ ipſum quidem intelligibile, accipiunt diui­
ſibile) ipſum intelligibile, ideſt, quantitatem abſtractam tam continuam,
quam diſcretam, quam ſtatuunt Philoſophi eſſe ſubiectam materiam ma­
thematicarum.
quam ideo appellant intelligibilem, quia cum ſit abſtracta
per intellectum à ſenſibilibus affectionibus, reſtat vt ſit tantummodo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index