Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 355 > >|
1modo 180. quot continet latus F V. vt vidimus, quæ quamuis illa minor ſit,
adhuc tamen abſurda eſt.
Si verò dixerimus Ariſt. intelligere hæc omnia, non reſpectu horizontis
Caucaſi, ſed alterius, cuius habitator in principio ſui Crepuſculi tertiam
Caucaſi partem iam illuſtratam videat, vti accideret ſi Caucaſus ſtatuere­
tur in L K, vbi incipit Crepuſculum habitanti in F. tunc eſſet altitudo tanta,
quanta colligit Mazonius, ſi tamen Ariſt. intelligatur de tertia montis par­
te; eſt enim L K, altitudo habituum 52. mill. & duæ tertiæ montis, quare
totus mons erit 78. ſi autem intelligatur circa tertiam noctis partem, mon­
tis apicem illuminatum videri ab habitatore F, ſic altitudo eius erit tan­
tummodo 52. mill. quæ tamen adhuc omnem veritatem nimium ſuperat.
Cum ergo hinc inde ſequantur abſurda, putat Mazonium excuſandum eſſe
Ariſtot. dicendo eum ſequutum eſſe famam, loquutumque; eſſe populariter.
Verumenimuerò ſapientiores iudicent num rectè philoſophus, cuius eſt re­
condita, atque abdita docere, excuſetur, ſi dicatur, eum, popularem famam
ſequutum eſſe.
Tandem monendus mihi Lector eſt, in demonſtratione Magini, quæ eſt
apud Mazonium ſect.
4. citati operis; aſſumi radium Solis tangentem terræ
globum, qui cum horizonte faciat angulum gr. 18. quod falſum eſt, ſolus
enim radius centralis, qui à centro Solis ad centrum terræ ducitur talem
facit angulum, atque hac de cauſa ipſe colligit altitudinem noſtra maiorem;
noſtra eſt 270. mill. ſua verò 276. vbi etiam, ſicut & nos aſſumit horizon­
tem Caucaſi.
Aduertendum tandem Mazonium admodum aduerſantia loquutum eſſe,
ſect.
enim 3. demonſtratinè concludit altitudinem 76. mill. ſect. verò 4. ſi­
mul cum Magino demonſtratiuè pariter colligit altitudinem eiuſdem 276. m.
quæ nimis ab inuicem diſcrepant, cum tamen vtrobique demonſtret, & ve­
ritas ſit vna.
At verò cauſa huius diſcrepantiæ eſt, quòd ſect. 3. accipit Cre­
puſculum non horizontis Caucaſi, ſed illius, in cuius extremitate orientali,
vbi incipit Crepuſculum, Caucaſus ſitus ſit, diſtetque; ab habitatore 560. m.
vt ſupra oſtendimus. ſect. verò 4. accipit horizontem ipſius Caucaſi, vt ex
figura illic deſcripta videre eſt.
ex hac igitur horizontum varia ſuppoſitio­
ne, varia etiam altitudo colligitur, quamuis vtrobique ex vtraque ſuppoſitio­
ne vtramque altitudinem rectè concludat.
Atque hæc de Caucaſo ſufficiant.
149
Eodem cap. (Ex Pyreneo autem, hic autem est mons ad occidentem æquino­
ctialem in Gallia, fluunt iſter, & Tarteſſus, iste quidem extra columnas, Iſter au­
tem per totam Europam in Pontum Euxinum) Ariſt. fortè ſequutus eſt Herodo­
tum, qui falsò tradit Iſtrum, ſine Dannbium ex Pyreneis defluere, nam Iu­
ce clarius conſtat ipſum ex ijs Alpibus, quæ Heluetiorum montes dicuntur,
propè Baſileam ex Adula monte ortum ducere.
neque verum eſt Tarteſſum,
quem & Bœtim alij nominant ex Pyreneis deſcendere.
Tarteſſum hunc Ma­
ginus putat eſſe Tagum, cui fauet vocabulorum qualiſcunque ſimilitudo.
extra tamen columnas Herculis quiſquis ſit in Oceanum occidentale illa­
bitur.
Ignoſcenda ſunt iſta Ariſt. tunc enim Geographia nondum adoleuerat.
150
Ad finem eiuſdem cap. (Et circa Liguſticam non minor Rhodano abſorbetur
quidam fluuius, & iterum egreditur ſecundum alium locum) incompertum & hoc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index