Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 355 > >|
1diametri ſemper occultorum maximi Y N: tropicorum item T Q, Cancri,
X O, Capricorni, vt vides in figura.
Terra ſit A B C H G F E D Z K. à cu­
ius centro Z, educantur primo duæ lineæ rectæ Z R, Z S. ad circulum ſem­
per apparentium maximum, quæ in terra tranſeant per puncta B, K. & iun­
gatur linea B K: iam vides conum S R Z, cuius baſis eſt circulus ſemper ap­
parens S R, vertex autem Z, in centro terræ, vt ait Ariſtot.
educantur nunc
duæ aliæ rectæ ad tropicum Cancri Z T, Z Q, quæ in terra faciant puncta
I, C, iungaturque; recta I C; hic pariter vides conum alterum T Q Z, cuius ba­
ſis eſt circulus Cancri, vertex verò centrum terræ Z. conſidera iam figuram
B K I C, inter duas rectas B K, I C, & duos circuli terræ arcus contentam;
hanc Ariſt. appellat tympanum vnum terræ habitabile, quod eſt ad Vrſam,
ideſt in ſeptentrionali plaga, in qua ſumus nos: quæ quidem portio ſi conſi­
deretur vt ſolida, & à reliqua terra præciſa, erit corpus rotundum, vtrinque
tamen duobus planis circulis ad inſtar tympani terminatum: Ductis dein­
de ſimiliter alijs quattuor lineis à centro Z, verſus polum antarticum fit al­
terum tympanum H D E G, auſtralis terræ habitabilis, vt in figura manife­
ſtum eſt.
fuiſſe autem huiuſmodi habitabilis terræ ſegmenta figuræ tympa­
ni ſimilia, optimè declarant veteres figuræ geographicæ Ptolęmei, & patet
etiam ex longitudine, & latitudine, vt benè ait Ariſt. quas Geographi por­
tioni terræ habitabili attribuebant, longitudinem enim dixerunt eius di­
menſionem ab occaſu ad ortum: latitudinem autem à ſeptentrione in meri­
diem, eò quòd illa multò hac longior eſſet.
Ex quibus apparet habitatam
fuiſſe veluti Zonam, terram ab occaſu ad ortum præcingentem.
quæ Zona
ſi ſumatur cum ſoliditate, quam ambit, ab Ariſt. tympano aſſimilatur.
157
Eodem cap. (Hæ autem habitari ſolæ poſſibiles: & neque vltra verſiones; vm­
bra enim non vtique eſſet ad Vrſam: nunc autem inhabitabilia prius fiunt loca, quàm
ſubdeficiat, aut permutetur vmbra ad meridiem.
Quæ autem ſub Vrſa, è frigore
inhabitabilia) quod ait vltra verſiones, ideſt intra tropicos in ipſa ſcilicet
Zona torrida, non poſſe habitari, falſum eſſe oſtendunt plurimæ regiones
tam veteris, quam noui orbis, ſuperiori ſeculo patefactæ, in quibus magna
in amœnitate, ac fertilitate, ſummisque; delicijs viuitur.
Quoad vmbram il­
lam, intellige meridianam.
i. quam Sole circa meridiem exiſtente, nos qui
Boreales ſumus, ſemper ad ſeptentrionem proijcimus.
Quod ſi ad meridiem
perrexerimus, occurret inhabitabilis (vt falsò putat) terra, prius quam.
vmbra meridiana in Boream vergens deficiat. quæ ſigna ſunt noſtram habi­
tationem eſſe citra Zonam torridam, in Boreali parte.
Quæ autem ſub Vr­
ſa, ideſt ſub polo arctico, ob nimium frigus inhoſpita omninò habetur, nam
Quod latus mundi nebulæ, malusque;
Iupiter vrget.
Verumtamen, quæ ſub vtroque polo partes ſunt adhuc incognitæ manent.
158
Eodem cap: (Fertur autem, & corona ſecundam hunc locum, videtur enim ſu­
per caput eſſe nobis, cum fuerit ſecundum meridianum) conſtellatio videlicet,
quæ corona Ariadnæ dicitur, hæc cum in cœlo manifeſtè ſit Borealis, no­
ſtroque
; vertici noctu, quando meridianum pertranſit, incumbat: clarè indi­
cat nos quoque eſſe Boreales.
159
Eodem cap. (Et quidem ad latitudinem vſque ad inhabitabilia ſcimus habita-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index