Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
1tem eſt ſubtus, pars circuli parua; facilè enim viſum hominum pertingere tunc ad
Solem) cur cometa in regione auſtrali vltra Solis, annique; vias conſtitutus
non appareret, cauſam referebat Hippocrates paruitatem circuli, quem
motu diurno cometa deſcribebat, ob quam adeò parum ſupra horizontem
attolleretur, vt non poſſet viſus noſter ab ipſo ad Solem reflecti; quod ſecun­
dum ipſum erat neceſſarium ad cometarum apparitionem.
loquitur igitur
Hippocrates de circulis, quos diurna conuerſione cometes circumducit, qui
omninò ſimiles ſunt ijs, quos etiam Sol, reliquaque; aſtra eodem motu de ſi­
gnant.
qui quidem omnes in noſtra ſphæra obliqua ita ſe habent, vt ij, qui
ſunt vltra æquatorem ad Capricorni tropicum, minus ſupra horizontem
extent, quàm infra deprimantur, & tanto minus, quanto magis ab æquato­
re in auſtrum recedunt: contra verò faciunt, qui citra æquatorem ad Can­
cri conuerſionem collocantur, quanto enim magis ab æquatore in boream
remouentur, tantò eorum ſectio, quæ eſt ſupra horizontem, maior eſt ea,
quæ infra horizontem latet.
quæ quidem omnia clara ſunt adhibita ſphæra
materiali, quam ſi ad tuam poli eleuationem accommodaueris, illicò vi­
debis tropici, Cancri ſectionem, quæ eſt ſupra horizontem multo maiorem
ea, quæ eſt infra.
oppoſitum verò in altero Capricorni tropico, cuius mini­
mam portionem ſupra, maximam verò infra horizontem exiſtere videbis.
Idem proportionaliter imaginari debes de circulis, quos cometa tam vltra
Capricornum, quàm citra Cancrum delineat; nam eorum, qui ſunt vltra
Capricornum ad auſtrum minores adhuc ſectiones ſupra horizontem exi­
ſterent, quàm opus ſit ad cometen ſpectandum.
Atque hæc cauſa eſt ex ſen­
tentia Hippocr. cur in illa auſtrali plaga nunquam cometes effulgeat.
è con­
trario autem, quia ad boream ſectiones illæ maximæ ſunt, aptæque; ad refra­
ctionem viſus noſtri vſque ad Solem, idcircò in hac mundi parte cometas
conſpicere ſolemus.
Reliqua Vicomercatus, atque Alexand. optimè expli­
cant, quos tu conſule, ne actum agatur.
In cap. 4. ſummæ 2. lib. 1. Meteor. de Cometis.
136
In præſenti cap. Ariſt. ſuam de Cometis ſententiam exponit: Come­
tam nimirum infra Lunam in elementari mundo procreari, & ignitum
quoddam Meteoron, ex lenta, pingui, ſiccaque; materia à terra in ſu­
premam aeris regionem attracta, exiſtere; ibique; rapti aeris calore,
vel elementi ignis (quod illic eſſe putat) vicinitate, vel etiam vi aſtrorum
incendi, atque impelli.
Hanć porrò opinionem & ſi probabilibus tantum ra­
tionibus confirmatam vulgò tamen vſque ad hanc diem receptam, cum fal­
ſam eſſe aſtronomi exiſtiment, non erit abs re rationes eas ex ſecundo pro­
gymn.
Tichonis volumine, deſumptas hic breuiter referre, quibus aſtrono­
mus ille eos ſupra Lunam in ætherea regione collocauit: quas quidem ra­
tiones ille ex diuturnis obſeruationibus per exquiſita organa factis adinue­
nit: eaſque Mathematicis linearum, ac numerorum demonſtrationibus
explicauit.
Prima. ſed vt ab auctoritate, in quam obiter incidimus initium faciamus,
non eſt exiſtimandum nonnullos ſolum ex recentioribus id conſtanter aſſe­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index