Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 579 > >|
1
tuor vires motiuas, quæ ſibi mutuò aduerſantur, &
in libra imaginaria BI operantur, vt nimirùm nulla
earum otiari queat, ſed omnes ſimùl agant, & im­
pellant, igitur ex propoſitionibus 50. & 54. conatus,
ſeù impetus quo aer F impellitur ſursùm in aqua à G
versùs R ratione leuitatis menſurari debet ab ex­
ceſſu 2. graduum quo leuitas eiuſdem aeris ſuperat
leuitatem aquæ circumfuſæ, & è contra conatus aquæ
contra aerem efficitur ab exceſſu grauitatis aquæ D,
ſupra grauitatem aeris F paritèr gr. 2. & proindè dum
aqua deorsùm deſcendere conatur neceſſariò aerem
F exprimit, ac ſursum impellit; ſuntque hæ duæ dif­
ferentiæ, ſeù exceſſus virium contrariæ inter ſe, ſci­
licèt vna in libra imaginaria ſursùm impellit, altera
verò deorsùm igitur vniuerſalis conatus, & impetus
totalis quo aer F aſcendit in aqua, menſurari debet
ab aggregato eorumdem duorum exceſſuum, quod

eſt gr. 4. non verò à differentia leuitatum, ſolummo­
dò gr. 2. Sed hoc eſt falſum contra experientiam, con­
tra
aduerſarij aſſertum, & contra ea, quæ ab Archi­
mede demonſtrata ſunt, quia nimirùm conatus, &
impetus quo fertur aerea pila ſursùm in aqua æqua­
lis eſt differentiæ ponderum aeris, & aquę, igitur
verum non eſt leuitatem poſitiuam in hac operati­
one concurrere.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Prop. 54.
Vſque adhùc non conſiderauimus difficultatem,
aut impedimentum, quod affert medium fluidum̨
motui aſcenſus, vel deſcenſus corporum, quæ in ip­
ſo feruntur, erit igitur operæpretium perpenderę

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index