Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
aquæ deſcendentis, nam perſeuerante vertigine, ſci­
licèt translato centro grauitatis vltrà medium in O
ſemper ſemianulus EFG grauior eſſet, quàm GKE,
& propterea ille ſemper deſcenderet, hìc verò ſem­
per aſcenderet, proindeque anulus excurreret mo­
tu perpetuo progreſſiuo, quod eſt falſum.
perſiſtit
ergo centrum grauitatis ſemper in centro N anuli,
ſiue aqua in eo contenta quieſcat, ſiuè circumduca­
tur, nam ob continguitatem partium aquæ non poteſt
moueri vna pars aquæ F v. g. quin vniuerſa aquą
EKG æquali velocitate reuoluatur, proindeque non
vnica pars tantùm, ſed aqua tota impulsum, & impe­
tum acquirit, non ſecùs ac rota lignea tota ſimul ic­
tum recipit atque circa centrum grauitatis eius æqui­
libratur, pari modo aqua contenta in vaſe AC ante
præmiſſæ figuræ, licèt ſit fluida, habet tamen pun­
ctum M circa quod partes habent æqualia momenta,
perinde ergo ſe habent ac ſi vniuerſa aqua in prædi­
cto vaſe contenta dura eſſet, & conſiſtens vt rota li­
gnea, vel intra fiſtulam anularem EFKG contentą
eſſet in qua reuoluta, ſiue quieſcente rota, aut aqua
ſemper centrum grauitatis eius in eodem ſitu perſe­
uerare debet, & proinde libra HL quieſcet in eodem
ſitu horizontali.
Igitur dubitandum non eſt aquam̨
in ſuo toto collocatam, grauitatem exercere, ſiuè illa
omninò ibidem quieſcat, ſiuè quomodolibet agite­
tur, & circumuoluatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index