Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 579 > >|
1
Quæſt. 19.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Sed inſtat aduerſarius quomodo poteſt grauitas
efficere impetum quo pila aſcendit ſi videmus motum
prædictum aſcenſus ſenſim debilitari, & tandem ex­
tingui ſolummodo propter renitentiam, & contra­
riam actionem, quam efficit pondus eiuſdem pilæ?
Et hìc aio, quòd exercitium eiuſdem ponderis, ſcili­
cèt compreſſio eius producit duos effectus contra­
rios, primò per deſcenſum creat, fouet, & auget im­
petum eius, poſteà per aſcenſum ei contranititur,
debilitat, atque deſtruit eum, & licèt hoc mirabilę
videatur, nihilominùs idipſum concedant neceſsè
eſt, velint, nolint, cùm ſenſu conſtet, ſic eadem manus
impellendo ſaxum dum deorsùm decidit, auget mul­
tiplicatque eius impetum, at ſi ſaxum ſursùm aſcen­
deret eadem manus contrario motu impetum eius
debilitaret, atque deſtrueret.
ſimilitèr idem calor
Solis generat, & auget plantas, & poſtea eas exic­
cat extinguitque.
Ex his ergò patet inſufficientią
ſuperiùs adducti ratiocinij.
PROP. XLI.
Ab eodem principio grauitatis aſcenſio, & ſubleuatio cor­
porum leuium effici poteſt.
SEd redeo iam ad propoſitum, & alia ratione ean­
dem
propoſitionem perſuadere conabor.
Vul­
gatiſſimum axioma omnium philoſophorum eſt, quòd
natura ſemper producit ſuas operationes via breuiſ­
ſima, ſummo compendio, atque abhorret à prolixi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index